LXXVII. [Ib. XIII, 14.]

Quod autem ait, Et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis, ostendit non esse culpandam carnis providentiam, quando ea providentur quae ad necessitatem salutis corporalis valent. Si autem ad superfluas delectationes atque luxurias, ut quisque in his gaudeat quae carne cupit, recte reprehenditur, quia providentiam carnis in concupiscentiis facit. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem (Galat. VI, VIII), id est, qui delectationibus carnalibus gaudet.