LXXVIII. [Ib. XIV, 1-3.]

Quod autem dicit, Infirmum autem in fide recipite, non in dijudicationibus cogitationum, hoc dicit, ut eum qui infirmus in fide est, recipiamus, et nostra firmitate infirmitatem ejus sustineamus, neque dijudicemus cogitationes ejus, id est, quasi ferre audeamus sententiam de alieno corde, quod non videmus. Ideo sequitur, et dicit, Alius quidem credit manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. Quia illo jam tempore multi jam firmi in fide, et scientes secundum sententiam Domini, non commaculare ea quae in eos intrant, sed quae exeunt (Matth. XV, 11-20), indifferenter sumebant cibos salva conscientia: quidam vero infirmiores abstinebant a carnibus et a vino, ne vel nescientes inciderent in ea quae idolis sacrificabantur. Omnis enim tunc immolatitia caro in macello vendebatur, et de primitiis vini libabant Gentes simulacris suis, et quaedam in ipsis torcularibus sacrificia faciebant. Jubet ergo Apostolus et his qui salva conscientia talibus alimentis utebantur, non spernere infirmitatem illorum qui se a talibus cibis et potu abstinebant: et illis infirmis, ne eos qui carnibus non abstinebant, et vinum bibebant, tanquam pollui judicarent. Ad hoc valet quod consequenter dicit, Qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet. Firmi enim infirmiores contumaciter contemnebant, et infirmi firmos temere judicabant.