|
Quod autem demum dicit, Tradidit illos Deus in reprobam
mentem, etc., repletos, ait, omni iniquitate, datur
intelligi, ad nocendum pertinere ista quae nunc dicit, id
est facinora. Superius autem dicebat de corruptelis quae
flagitia nominantur, ex quibus ad facinora pervenitur;
quoniam quisque perniciosam dulcedinem flagitiorum
sequens, dum impedientes personas removere conatur,
pergit in facinus. Sic distinctus est etiam ille locus in
Sapientia Salomonis, ubi cum enumerasset superiora
flagitia, ait: Circumveniamus pauperem justum, quoniam
inutilis est nobis (Sap. II, 12), etc.
|
|