LXXIX. [Ib. XIV, 4.]

Quod autem dicit, Tu quis es qui judices alienum servum? ad hoc dicit, ut in his rebus quae possunt et bono animo fieri et malo, judicium Deo dimittamus, nec audeamus de alterius corde, quod non videmus, ferre sententiam. In his vero rebus quae ita comprehenduntur, ut eas bono et casto animo non posse fieri manifestum sit, non improbatur, si judicemus. Itaque hoc quod de cibis dicit, quia ignoratur quo animo fiat, non vult nos esse judices, sed Deum: de illo autem nefario stupro, ubi uxorem patris sui quidam habuerat, praecepit debere judicari (I Cor. V, 1). Non enim poterat ille dicere, bono animo se tam immane flagitium commisisse. Ergo quaecumque facta ita manifestantur, ut non possit dici, Bono animo feci, judicanda sunt a nobis; quaecumque autem ita fiunt, ut quo animo fiant incertum sit, non sunt judicanda, sed reservanda judicio Dei: sicut scriptum est, Quae occulta sunt, Deo; quae autem palam sunt, vobis et filiis vestris erunt (Deut. XXIX, 29).