LXXX. [Ib. XIV, 5, 6.]

Quod autem ait, Alius quidem judicat alternos dies, alius autem judicat omnem diem, sequestrata interim meliore consideratione, non de duobus hominibus mihi videtur dictum, sed de homine et Deo. Qui enim alternos dies judicat, homo est: potest enim hodie aliud, cras aliud judicare: id est, ut quemcumque hodie malum convictum confessumve damnaverit, cras bonum inveniat cum se correxerit; contra, cum aliquem justum hodie laudaverit, cras inveniat depravatum. Qui autem judicat omnem diem, Deus est; quia non solum qualis quisque sit, sed etiam qualis omni die futurus sit, novit. Ergo, Unusquisque in suo intellectu abundet, inquit: id est, quantum humano intellectui, vel unicuique homini concessum est, tantum audeat judicare. Qui sapit, inquit, diem, Domino sapit: id est, quia hoc ipsum quod praesentem diem bene judicat, Domino sapit. Hoc est autem bene judicare ad diem, ut noveris non esse de correctione ejus desperandum in futurum, de cujus culpa manifesta in praesentia judicaveris.