|
Quod autem ait, Beatus qui non judicat semetipsum in quo
probat, ad id potissimum referendum est, quod superius
dixit, Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Hoc est
etiam quod nunc ait ante istam sententiam, Tu fidem quam
habes penes temetipsum, habe coram Deo: ut quoniam bona
est haec fides qua credimus omnia munda mundis (Tit.
1, 15), et in ea fide nos probamus, bene utamur ipso
bono nostro; ne forte cum ad offendiculum infirmorum
fratrum eo bono abusi fuerimus, peccemus in fratres; et
in eo ipso bono nos judicemus, cum scandalizamus
infirmos, in quo bono nos probamus, cum ipsa fides nobis
placet.
|
|