LXXXII. [Ib. XV, 8, 9.]

Quod autem ait, Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis, propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum, Gentes autem super misericordia glorificare Deum, ad hoc dicit, ut intelligant Gentes Dominum Christum ad Judaeos esse missum, et non superbiant. Judaeis enim repellentibus quod ad ipsos missum est, factum est ut Gentibus Evangelium praedicaretur: quod et in Actibus Apostolorum manifestissime scribitur, cum dicunt Apostoli Judaeis, Vobis primum oportuit praedicari verbum; sed quoniam indignos vos judicastis, ecce convertimus nos ad Gentes (Act. XIII, 46). Secundum ipsa etiam Domini testimonia, cum dicit, Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel; et iterum, Non est bonum panem filiorum mittere canibus (Matth. XV, 24, 26). Quod Gentes si bene considerent, intelligunt ista sua fide, qua jam credunt omnia munda mundis, non se debere insultare his, si qui forte infirmi ex circumcisione fuerint qui propter communicationem idolorum nullas omnino audeant carnes attingere.