LXXXIII. [Ib. XV, 16.] |
Quod autem dicit, Ut minister sim Christi Jesu in Gentibus, consecrans Evangelium Dei, ut fiat oblatio Gentium acceptabilis, sanctificata in Spiritu sancto, hoc intelligitur, ut offerantur Gentes Deo, tanquam acceptabile sacrificium, cum in Christum credentes per Evangelium sanctificantur: sicut et superius dicit, Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei , ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, I). |