LXXXIV. [Ib. XVI, 17, 18.]

Quod autem ait, Obsecro vos, fratres, ut intendatis in eos qui dissensiones et scandala, praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt, de his intelligitur dicere, de quibus et ad Timotheum scripsit, dicens:

“Sicut rogavi te, ut sustineres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones magis praestant quam aedificationem Dei, quae est in fide”

(I Tim. I, 3, 4); et ad Titum,

“Sunt enim multi non subditi, vaniloqui et mentis seductores, qui maxime ex circumcisione sunt; quos oportet refelli; qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia: dixit quidam ex ipsis proprius eorum propheta, Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri”

(Tit. I, 10-12). Ad hoc enim refertur quod et hic ait, Hi enim Christo Domino non serviunt, sed suo ventri: de quibus alio loco dicit, Quorum Deus venter est (Philipp. III, 19).