VII-VIII. [Ib. I, 32; II, 1.] |
Quod autem dicit, Non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, significat quia quaecumque fecerunt, non inviti , sed cum ad mala facta consentiunt, etiam illa quae fecerunt approbant: et ideo de perfectis jam peccatis dicit , Propterea inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. Omnis autem cum dicit, subintrat jam ut monstret non solum Gentilem, sed etiam Judaeum qui secundum Legem volebat judicare de Gentibus. |