IX. [Ib. II, 5.] |
Quod autem dicit, Thesaurizas tibi iram in die irae, iram Dei ubique loquitur pro vindicta. Idcirco ait justi judicii Dei. Notandum autem quia ira Dei ponitur et in Novo Testamento: quod cum in Vetere legunt homines qui Legi veteri adversantur , culpandam eam putant; cum Deus utique, sicuti nos, perturbationibus non subjaceat, dicente Salomone, Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate judicas (Sap. XII, 18). Sed ira, ut dictum est, in vindictae significatione ponitur. |