|
Hoc opus in exemplaribus excusis distribuitur in sex libros, qui vulgo
inscribuntur YPOGNOSTIKON, id est, Subnotationum libri:
quorum videlicet quinque priores contra quinque Pelagianorum dogmata
singulas responsiones exhibent subnotatas. Verum in praefatione ab
ipso auctore, atque a veteribus etiam qui id citant, vocatur
YPOMNESTIKON, quasi dicas Commonitorium, sive, ut ipsi
veteres interpretantur, Memoratorium: quod auctoris consilium fuisse
istud videatur, ut Ecclesiae catholicae contra Pelagianos doctrinam,
memoriae juvandae causa, compendio traderet: nam confidens, inquit,
his respondendum, tanquam YPOMNESTIKON, abbreviatum hunc
facere libellum curavi. In Sorbonico tamen codice et recentioribus
aliquot manuscriptis appellatur Liber Hypognosticon Augustini: atque
iidem isti recentiores manuscripti sextum librum, qui de
praedestinatione est, prioribus quinque libris non adjungunt. In
antiquioribus porro manuscriptis, scilicet Remigiano annorum fere
nongentorum, Germanensi, et aliis, titulus operi praefixus est,
Responsiones sancti Augustini contra Pelagianos et Coelestianos.
Postque librum primum in hisce codicibus legitur, Explicit responsio
prima. Incipit responsio secunda. Post secundum, Finit responsio
secunda. Incipit responsio tertia. Et similiter post singulos libros
usque ad quintum, quo nimirum finito subjicitur, Explicit responsio
quinta. Incipit de Praedestinatione disputatio contra eosdem: qui
est liber vulgo sextus Hypognosticon. Hunc sextum librum solum ac
seorsim a quinque aliis exhibent Victorini quidam codices, cum hacce
inscriptione, Disputatio Augustini de praedestinatione contra
Pelagianos. Germanensis quoque longe antiquior codex eum continet sic
praenotatum, Incipit de Praedestinationibus adversum Coelestium
beati Augustini: et primo sublato versu incipientem ab istis verbis,
Addere etiam quam maxime huic operi oportet. Quo quidem in codice
liber ille sextus subjicitur excerptis quibusdam ex Tychonio
Donatista: at Hincmarus archiepiscopus Remensis in libro de
Praedestinatione, capite primo, significat visum sibi codicem, in
quo post opus de Octo Quaestionibus Dulcitii subjungebatur.
Caeterum quod ad nomen Augustini spectat, id omnino aberat ab
antiquissimo hujus operis exemplari Corbeiensi. Augustino tamen olim
tributum opus reperitur a scriptoribus noni saeculi: quos inter
Hincmarus in epistola ad Amolonem et Ecclesiam Lugdunensem de
Gotteschalco scripta, dicit Augustinum,
|
“postquam de Libero
Arbitrio, et de Correptione et Gratia, et de Perfectione justitiae
hominis, et de Praedestinatione Sanctorum ad Prosperum et
Hilarium, ubi nihil de praedestinatione reproborum, sed de
praedestinatione sanctorum dixit, multis postulantibus scripserat,
librum Hypomnesticon adversus Coelestium et Pelagium scripsisse de
quinque quaestionibus, et his sextam loco retractationis superaddidisse
de praedestinatione, ubi se excusat non eo sensu dixisse, nec
intelligi velle praedestinatos ad interitum, sed in iniquitate vel
impietate perseverantibus poenam esse praedestinatam.”
|
|
Hincmarum Remigius archiepiscopus et Ecclesia Lugdunensis in libro
de tribus Epistolis, capite trigesimo quinto, refellit in haec
verba:
|
“Adjungit etiam rem novam, et neque ex lectione, neque ex
veraci aliqua traditione nobis hactenus compertam: quod scilicet beatus
Augustinus post omnes libros suos scripserit quemdam libellum, quem
graeco vocabulo YPOMNESTIKON nominat, quod latine
Memoratorium interpretatur; in quo de quinque quaestionibus contra
Pelagium et Coelestium disputaverit; et quidquid in praecedentibus
libris de praedestinatione divina erga damnationem reproborum dixerat,
non ita se dixisse, ut ab omnibus dixisse cognoscitur et intelligitur;
sed alio absurdissimo et inconvenientissimo sensu; ut per hoc quod
dixit impios ad interitum praedestinatos, noluerit intelligi ipsos
impios ad interitum praedestinatos, sed, quod nemo credere aut
suspicari posset, poenam eis intelligi voluerit esse praedestinatam,
etc. Quis talem absurditatem, imo insaniam ferre possit? Nos enim
manifeste novimus, quia quando libros Retractationum jam senex et
morti vicinus scripsit, in quibus omnes praecedentes libros suos
diligenter et fideliter retractavit, nequaquam adhuc istum libellum
scripserat: quia si scripsisset, utique inter alios etiam ejus
mentionem fecisset. Manifestum etiam videtur, quia post ejus obitum,
quando vitam ipsius et catalogum, non solum librorum ejus, sed etiam
tractatuum ad populum, et epistolarum ad diversos, quidam sanctus
episcopus et alumnus ejus diligentissime recensuit et descripsit,
necdum istum libellum scripserat beatus Augustinus: si enim
scripsisset, utique tanquam praecipue necessarium inter alios
annumerari et memoriae commendari potuisset. Quod si aliquis ex
Ecclesiae rectoribus, qui post ejus obitum exstiterunt, simpliciter
eum ex titulo qui a sancti Augustini nomine inscriptus est, non
considerata diligentius ratione, nec aliqua necessitate ut id faceret
compellente, ipsius eum esse credidit, cujus in fronte nomen invenit;
quid hoc praejudicat veritati, quae diligenter inquisita et inventa
nullum super hac re errare permittit? . . . . Nam et ipse supra
memoratus libellus manifestissimis indiciis non se sancti Augustini
esse aperte ostendit: quia nec praefationem aliquam in initio sui
gerit, ubi se ab aliquibus rogatum, vel sibi necessario visum, ut de
tali re, id est, praedestinationis verbo in suis libris corrigendo,
sive aliter exponendo aliquod novum opus scriberet, significasse
inveniatur . Nec ulla talis necessitas exstitisse cognoscitur, ut de
illis quinque quaestionibus, de quibus tam multa, et tam multipliciter
in libris praecedentibus disputaverat, iterum novo opere disputare
cogeretur. Sed et ipse sermo ab eloquio sancti Augustini multum
discrepat. Et sensus ab illius sensu non parum inferior habetur. Et
modestia atque humilitas morum et sermonum ejus non ibi servatur. Et
testimoniis ex hebraica translatione, quam beatus Hieronymus edidit,
praeter ejus consuetudinem contra illos haereticos utitur: quod ille ex
antiqua potius editione facere consuevit. Et prorsus de tanto viro
sentire indignum est, verbum et sensum praedestinationis, quem omni
tempore in suis scriptis et praedicationibus tenuit et commendavit, et
quem in libris Retractationum, nequaquam reprehendendo, utique
approbavit, in hoc libello evacuare et destruere inveniatur, ut jam ex
hujusmodi occasione, nec Retractationibus ejus fides adhibenda
videatur. Unde magis credibile est, quod non parvo spatio post ejus
obitum a quodam alio scriptus sit, et magna ex parte juxta modum et
formam sensuum ejus contra Pelagianos et Coelestianos haereticos de
illis quinque periculosioribus eorum quaestionibus breviter collectus
atque digestus: et quia auctor ejus, ipsius beati Augustini sensus
brevi isto opusculo velut in unum collegisse et explicuisse videtur,
ideo ipsi opusculo nomen S. Augustini in titulo praeferre voluerit .
. . . velut si eumdem libellum latine Memoratorium sancti Augustini
appellare voluisset, nihil utique aliud intelligeretur, nisi quia
illud quod ab eo sparsim et multipliciter fuerat disputatum, breviter
et velut sub uno aspectu positum memoriae commendaret.”
|
|
Et in libro
de tenenda Scripturae veritate, capite nono, ad auctoritatem libri
Hypomnestici respondens ait:
|
“Manifestissime praedicti Doctoris
sensibus, imo catholicae sinceritati probatur adversus, nec ipso stilo
ullatenus cum ejus eloquio consonat.”
|
|
Iisdem argumentis utitur
Prudentius episcopus Tricassinus contra Joannem Scotum, libro de
Praedestinatione, capite decimo quarto, ubi librum Hypomnesticon
probat non esse Augustini.
Joannes Garnerius ad Mercatoris opuscula, dissertatione sexta, de
scriptis adversus haeresim Pelagianam, conjectando pronuntiat,
Sixtum presbyterum Romanum, qui Coelestino in Sedem apostolicam
successit, verum auctorem esse librorum Hypognosticon. Ipsi
Mercatori facilius adjudicabit, quisquis non modo cum Garnerio
animadverterit, suis Mercatorem opusculis insignioribus contra
Pelagianos titulum eumdem fecisse, alteri scilicet Subnotationum
libro, alteri autem Commonitorio nuncupato; sed illud etiam
observarit, quod in Epistola centesima nonagesima tertia (tum a
Garnerio, cum de auctore Hypognosticon quaereret, nondum visa)
rescribit Augustinus ad Mercatorem, capite primo, se nimirum cum
ejus litteris accepisse et alium ipsius adversus novos haereticos
Pelagianos librum, refertum sanctarum testimoniis Scripturarum.
Istum tamen Mercatoris librum ab Augustino laudatum, quo minus
continuo pronuntiemus asseveranter ipsum esse Hypomnesticon, moram
injicit stilus, et dicendi ratio, quam in Hypomnestico non eamdem
plane atque in aliis Mercatoris indubitatis opusculis deprehendimus.
|
|