HYPOMNESTICON


PRAEFATIO.

1. Adversarii catholicae fidei, dum contra regulam veritatis diabolicis armis pugnare nituntur, nos sollicitudine repugnandi faciunt cautiores; se vero decipiunt, antequam nostrorum valeant aliquem vulnerare. Cum enim caeci evacuare thesauros fidei concertant, spe fidei vacuati, faciunt plenitudine fidei Ecclesiam opitulante Dei gratia gloriari; et dum in hypocrisi vigilant nocituri (de quibus propterea dictum esse puto per prophetam, Ablatus est somnus ab oculis eorum, non enim dormiunt nisi male fecerint [Prov. IV, 16]), nos quodam modo excitant dormientes, ut arrepto clypeo veritatis, falsitatibus eorum corde resistente vigilemus, evangelica tuba nostris auribus insonante, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Marc. XIV, 38). Confidunt ergo haeretici, Catholicam impugnantes, in virtute sua, id est, in audacia cordis sui, gratia desolati; et in abundantia divitiarum suarum, in operibus scilicet voluntatis suae gloriantes . Sed Deus dissipavit ossa hominum sibi placentium; confusi sunt, quoniam Dominus sprevit eos (Psal. LII, 6). Confidamus et nos, resistentes eis, in gratia Domini, quae est gloria nostra, redimens nos a circumdantibus nos, et intellectum dans nobis, et instruens nos in via hac quam ingredimur , firmando super nos oculos suos: quia in Deo salutare nostrum et gloria nostra, Deus auxilii nostri, et spes nostra in Deo est.

2. Sed jam de quibus vel contra quos ista praedixerim, oportet consequenti narrare sermone, atque eorum perversis dogmatibus, in quantum nos sua gratia Dominus dignatus fuerit instruere, respondere. Igitur contra Pelagianos et Coelestianos haereticos, quos Dominus tales futuros suo vitio ante constitutionem mundi praescivit, et exortos in mundo judicio justo damnavit, sermo nobis est respondendi. Istos ostendebat apostolus Petrus in Epistola sua secunda futuros, dicens: Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis, et eum qui emit eos Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem: et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur, et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat (II Petr. II, 1-3). Igitur de magisterio gratiae Dei confidens his respondendum, tanquam hypomnesticon , abbreviatum hunc facere libellum curavi. Quem si quis legere voluerit, non verborum mediocritatem contempletur, sed fidei rationem: et si placet, ad Deum , qui docet hominem scientiam, gratias referat. Si qua vero sunt in quibus nolentes erravimus, si tamen sunt aliqua corrigenda, intuitu charitatis, Deo judice corrigat; sed is cui sensus est catholicus corrigendi. Si autem nihil sciens vel invidiosus est, vitiare quae sana sunt non praesumat; quia mecum stabit ante tribunal Christi, rationem redditurus, quisquis ille fuerit.

3. Hujusmodi ergo dogmatis ista est nefanda blasphemia: I

“Adam”

inquiunt,

“sive peccasset, sive non peccasset, moriturum fuisse. II Tamen peccatum ejus neminem nisi solum nocuit ipsum. III Posse hominem per liberum arbitrium, tanquam per se sibi sufficientem, implere quod velit, vel etiam meritis operum a Deo gratiam unicuique dari. IV Libidinem naturale esse bonum, nec in ea esse quod pudeat. V Parvulos non trahere originale peccatum, neque perituros a vita aeterna, si sine sacramento Baptismi ex hac vita migraverint.”

O malum dogma, quod pacis inimicus invenit! O dogma, per quod scinditur matris unitas Ecclesiae renatorum! O dogma, quod sub nomine Christi evertere Christi et mutare nititur fundamenta! O dogma, cui nefanda sunt nomina mille, mille nocendi artes ! Arma contra legem sumit ex lege; impugnat Evangelium ex Evangelio pugnans, et in sui perniciem de veris mendacia fingens, provocat ad mendacium veritatem. Sed haec sibi sunt poena, quae inordinate proferens putat esse victoriam; ut in eis quod scriptum est impleatur: Per quae enim quis peccat, per haec et torquetur (Sap. XI, 17).