|
1.
ergo inquiunt,
|
“sive peccasset, sive non peccasset,
moriturum fuisse.”
|
|
Respondemus: Falleris, haeretice, falleris,
non ita est. Aut si ita est, et non falleris, divinis astrue
documentis. Sed absit ut in Scripturis sanctis auctorem mortis Deum
valeas reperire. Scriptum est enim: Nolite zelare mortem in errore
vitae vestrae, quoniam Deus mortem non fecit, nec laetatur in
perditione vivorum: creavit enim ut essent omnia, et sanabiles
nationes orbis terrarum (Sap. I, 12-14). Item in eodem
libro: Deus, inquit, creavit hominem inexterminabilem, et ad
imaginem suam fecit illum: invidia autem diaboli mors introivit in
orbem terrarum (Id. II, 23, 24). Si vides, vide mortem
non a Deo auctore, sed per errorem vitae venisse hominibus in paradiso
deliciarum positis, id est, cum per rationem animae, qua boni et
vitales fuerant instituti, erraverunt a mandato divino, invidia
scilicet et seductione serpentis. Audis testantem Prophetam, Deum
mortem non fecisse, sed in libro Geneseos protoplasto futuram, si
contigisset lignum vetitum, praedixisse. Sic enim scriptum est: Et
dixit Dominus Adae: De omni ligno quod est in paradiso edetis; de
ligno autem scientiae boni et mali non edetis: qua die autem
manducaveritis, morte moriemini (Gen. II, 16, 17). Haec
audis, et auctorem mortis dicere Deum audes? Et mors igitur ex
invidia diaboli veniens introivit in orbem terrarum, et Deo judice
justo pro poena in peccatorem permissa est dominari. Recte enim
perdidit vitam, qui mortem noluit, ne vitam perderet, cavere
praedictam. Tamen verax et misericors Dominus non laetatur in
perditione vivorum. Quae est enim perditio vivorum, nisi mors? Sed
vivorum male viventium: qui in secunda morte peribunt; non vivorum
justorum, id est, requirentium Deum, quibus tantum propter peccatum
Adae quod traxere nascentes, mors non secunda, sed prima debetur.
Si ergo secundum vos Deus auctor est mortis, laetari debet in occasu
vivorum tanquam in opere suo bono: quia scriptum est, Laetabitur
Dominus in operibus suis (Psal. CIII, 31); et quia nihil
odiens fecit, sed omnia quae fecit, valde bona (Gen. I, 31);
sicut scriptum est, Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti
eorum quae fecisti; nec enim odiens aliquid constituisti (Sap.
XI, 25).
|
|