|
2. Vel cur contra eam de ejus obnoxio peccato corpore carnem absque
noxa suscepit, si eam ipse jaculum corporis fecit? Nihil enim in
contrarium sibi, dum mundum faceret, Deum fecisse cognoscimus. Nam
ut inimicam mortem vinceret, vel ejus matrem peccatum, ideo Deum Dei
Filium hominem suscepisse, si oculos caligine mortis non perdidistis,
attendite. Nam quod impossibile erat legis inquit Paulus vas
electionis, in quo infirmabatur per carnem, misit Deus Filium suum,
in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in
carne (Rom. VIII, 3). Quid est autem impossibile legis,
nisi quod sibi nec obedientem nec perfectum facere poterat deputatum;
et nec peccatum tollere, nec mortem vincere praevalebat? Sed quare id
implere non posset, subjungens ait, In quo infirmabatur per carnem.
Jubendo enim infirmo et non juvando infirmatur, quia per carnem, id
est per concupiscentias carnis ex peccato venientes, quas solo arbitrio
libero homo vincere non potest, nisi cum praecedente gratia Dei,
legis factor esse non poterit: sicuti ait idem apostolus, Lex enim
nihil ad perfectum adduxit (Hebr. VII, 19). Quid est ergo
Dei Filium venisse in similitudine carnis peccati, nisi non habens
caro ejus ullum peccatum, sicut nostra? Dicente Petro apostolo,
Qui peccatum non fecit, id est, non habuit; nec dolus inventus est
in ore ejus (I Petr. II, 22). Dicendo enim, in similitudine
carnis peccati; illam absque peccato, nostram vero peccatricem
ostendit. Nam ille ideo in similitudine, quia non per libidinis usum
ut nos, sed inspiramine mystico ex virginis utero in vera natus est
carne. Et de peccato, inquit, damnavit peccatum in carne; de humana
videlicet peccatrice natura: peccatricem dico non Deo auctore, sed
homine delinquente. Carnem, ut dixi, suscipiens absque culpa, et
hanc innoxiam crucifigens, peccatum, quod nos damnaverat per
inobedientiam in Adam terreno, in Adam coelesti obediente damnatur.
Nos enim peccato morimur victi; Christus autem innocens mori voluit,
ut moriendo mortem captivaret et vinceret. Quodammodo enim eam sibi
passus est dominari, cum patienter se occidendum ejus obtulit
voluntati. Sed cum mors in inferno cum iniquis videret et justum, non
habens unde eidem sicut et caeteris insultaret, resurgentem tenere non
valuit: quin imo victa, prostrata est atque damnata. Et ideo
Apostolus extollens victoriam Christi de morte, servis ejus gaudens
annuntiat: Christus resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi
non dominabitur ultra: quod enim mortuus est, peccato mortuus est
semel; quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 9, 10).
Haec dicendo quid aliud nos intelligere voluit, quam Deum mortem non
fecisse, nec laetari in perditione vivorum, qui absque peccato ut eam
vinceret in infirmitate carnis, voluit habere consortium mortuorum?
Unde si invidia diaboli per peccatum mortem in orbem terrarum introisse
non credideritis; nihil aliud astruitis nisi Deum mortem fecisse,
propterea ut peremptis hominibus, quibus suam donavit imaginem,
nasceretur ei cum ea necessitas dimicandi vel etiam moriendi et
resurgendi. Sed absit, absit hoc a fide catholica, quae per unum
hominem peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem, et ita in
omnes homines pertransisse credit, Paulo fideli magistro docente
(Id. V, 12); et Christum mortuum propter peccata nostra, et
resurrexisse propter justificationem nostram (Id. IV, 25),
reconciliantem nos in suo corpore Deo Patri per crucem (Ephes.
II, 16).
3. Erubescite, rogo, et conticescite. In vestra enim morte
perpetua Deum accusatis, in morte diabolum excusatis; et hoc ideo,
quia non Deum, sed diabolum timetis offendere. Dicite ergo, si
Deus mortem fecit, cur Christus Deus mortuum Lazarum flevit
secundum carnem (Joan. XI, 35)? Non enim quod ipse fecerat
dolere debuit, sed dolens eum et plorans, ostendit, quos Deus
vitales fecerat, diabolum per culpam fecisse mortales. Quem ideo
suscitat, ut diabolus nihil se occidendo profecisse cognoscat; nec
quisquam hominum ad Deum pertinens de morte desperet, quia Deo
dormiunt quos diabolus perisse putabat. Nolo, ait per prophetam
Ezechielem Dominus, mortem peccatoris, sed ut revertatur et vivat
(Ezech. XVIII, 23 et 32). Si ejus, ut praedicatis,
auctor est Deus; cur eam, dicendo, Nolo, repellit a peccatore, et
non patitur quod suum est permanere? Mortem nolo, inquit,
peccatoris, quam ego ei non feci; sed ipse eam sibi, dum in me
praevaricator existitisset, invenit; sed revertatur et vivat, id
est, vitam me miserante recipiat, quam se peccante perdiderat.
|
|