|
4. Nulli itaque fidelium dubium esse potest, primos homines factos
sic fuisse vitales, ut si in libertate animae, qua immaculati creati
sunt, serpentis contempsissent seductionem mortiferam, vita fruerentur
aeterna; si vero secuti essent, amitterent. Quibus propterea
praedixit Deus, ne vetita contingerent, ut quidquid victis postea
contigisset adversum, non praemonenti, sed sibi inobedientibus
imputarent. Numquid enim, cum delinquentibus mortem futuram,
praedixisset, quod futurum erat ipsum fecisse credendum est? Quid
enim eam cavendam praemonuit, si ejus in eorum occasu factor est ipse?
Sed nec eis per diabolum veniens peccantibus succedere valuisset, nisi
Dominus judicio justo in vindictam propter inobedientiam permisisset.
Igitur ut moriantur homines, poena peccati est: ut revertantur ad
vitam, Domini miserantis est. Sed ille redit ad veram vitam , qui
per bonam conversationem ex gratia Dei venientem, sanguine Christi
sanctificatus ingreditur in regnum coelorum, et quasi reversus in
regionem suam Domino placiturus, de qua peccato fuerat exsulatus,
gaudens et insultans morti, dicit animae suae, Convertere, anima
mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit mihi; quoniam eripuit
animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu:
placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 7-9).
Placebo unde? Quia Dominus benefecit mihi. Nam et peccator recipit
vitam, non autem redit ad vitam. Reditus enim vitae in regno coelorum
est; quod omnis in peccatis suis, vel sine Baptismo moriens non
potest possidere. Recipit vero vitam in corpore jam corpore non
moriturus, sed ita victurus in corpore, ut sit mortuus vita, vel
corpore vivendo semper in poena, et vita et corpore cum diabolo mortis
auctore damnato . Unde et Dominus in Evangelio, iis qui ad
sinistram erunt in die judicii, id est, impiis et peccatoribus:
Ite, inquit, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo
et angelis ejus. Justis vero qui a dextris erunt: Venite, benedicti
Patris mei, percipite regnum paratum vobis ab origine mundi. Et tunc
illi, ait, ibunt in supplicium aeternum; justi vero, in vitam
aeternam (Matth. XXV, 41, 34, 46). In qua vita
glorificati, id est, mutati de corruptione in incorruptionem, de
mortalitate in immortalitatem, fulgebunt, et cum Christo in perpetuum
regnantes, insultabunt damnatae morti dicentes: Absorpta est mors in
victoriam. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus
tuus (I Cor. XV, 54, 55)?
|
|