CAPUT IV.

5. Mors itaque privatio vitae est, nomen tantum habens, non essentiam: et ideo Deus ejus auctor esse dici non potest. Quidquid enim Deum fecisse dicimus, habet essentiam, id est, species est. Essentia enim dicitur ab eo quod est, quae tantum de solo Deo dici debet, secundum illud quod scriptum est in Exodo Moysi, Dices eis, id est, populo, Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Tamen et de caeteris creaturis dici potest, quod habeant essentiam; sed non sicut de Deo, qui initium non habet quod est; sed ex quo accipientes a Deo initium, quod sunt esse coeperunt. Mors ergo nihil est nisi nomen recedente vita: sicuti fames, escarum defectus; sitis, egentia potus; tenebrae, absentia lucis; sterilitas, defectus fructus ; silentium, vocis absentia; inopia, privatio facultatum; et si qua sunt alia quae rerum privatione nihil esse nisi nomen inveniuntur. Opinor namque quod ideo mors hoc vocabulum accepit, eo quod morsu quodammodo venenosi serpentis, id est diaboli, in paradiso Adam fuerit interemptus. Tunc enim serpens morsu decepit Adam, quando eum per concupiscentiam mordere, hoc est, edere suasit illicita: et, ut dixi, propterea mors quasi a morsu nomen accepit. Unde et Dominus in Osee propheta morti minitans dicit: Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne (Osee XIII, 14). Mors et infernus in diaboli persona dicta intelliguntur, quia per ipsum delinquenti homini accidit mors, id est, privatio vitae; et per ipsum peccatores convertuntur in infernum, tanquam in ejus carcerem, ubi damnatus est ipse.

6. Sed quaerendum est, quemadmodum Christus Deus Dei Filius mors exstitit mortis, et morsus inferni. Sine dubio quod in suscepta carne, in qua suum mors nihil habebat (ut ipse ait, Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam [Joan. XIV, 30]), tentatus post baptismum in deserto, ejus non obedivit concupiscentiis, ubi ait, Dic lapidibus istis ut fiant panes (Matth. IV, 3), etc. Vel quod se clavorum morsu justus et innocens affigi passus est cruci, et ore lanceae transforari (Joan. XIX, 18, 34). Os autem lanceae dixi, secundum quod dictum est de peccatoribus, Et cadent in ore gladii (Eccli. XXVIII, 22). Et lancea utique gladius est. Et quod descendens in infernum velut in os mortis; unde dicit in Psalmo, Non absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum (Psal. LXVIII, 16), id est, infernus; detineri eum fuit a diabolo impossibile. Unde hominem quem susceperat pro homine, id est, carnem suam, quae non vidit corruptionem, die tertia suscitans, tanquam Jonam ex ore ceti produxit. Quia hoc fuit infernus Christo, quod Jonae cetus, dicente ipso Domino, Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; ita erit et Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 40). Morsus ergo factus est inferni, cum se ab eo tanquam escam, id est, carnem suam suscipi passus est, qua non satiaretur, sicut de peccatoribus; sed absorberetur, propter quod dictum est, Absorpta est mors in victoriam. Sed et illud testimonium quod est in Amos propheta, puto propterea dictum esse, cum peccanti populo Dominus promittens futura mala dicit: Et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos (Amos IX, 3). Quid est enim. Et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris? Id est, etsi permanserint in operibus malis, avertentes se ab oculis meis, a praeceptis scilicet spiritualibus, quia oculi Dei sunt spiritus Dei, qui legem, id est, praecepta dedit: in fundo maris, in altitudine videlicet desperationis. Ibi mandabo serpenti, et mordebit eos: ibi in eadem desperatione contemptus, mandabo, potestatem dabo serpenti, hoc est, diabolo, qui ab initio serpens est nominatus; et mordebit eos, morsu utique diversarum concupiscentiarum quo peccantes occidit, mortificabit eos. Sed morsu mortem facit. Non autem mors est sicuti ferae bestiae, vel omne genus animalium iracundorum, quae morsu suo nonnunquam mortificant homines, et tamen non ipsa sunt mors, sed morsu insanabili mortem, id est, privationem faciunt vitae, quemadmodum etiam ictus gladii, percussio lapidis, vel quidquid potest hominem occidendo vita privare.