|
7. Illud praeterea praetermittere non debeo, ne forte aliquis
inimicorum veritatis, qui non sit rationum certarum quaesitor, sed
quaestionum perplexarum ad subversionem audientium inventor atque
propositor, dicat: Si nihil est mors nisi nomen, quemadmodum
superius disputasti, eo quod mors Christum justum in inferno cum
iniquis viderit, et quia in eo peccatum non fuit, resurgentem tenere
non valuerit, ut eidem sicut caeteris peccantibus insultaret, et ideo
victa, prostrata atque damnata est: si ergo nihil est; videre,
tenere, insultare, vel vinci, prosterni et damnari quomodo potest,
quod nihil est? Respondemus: Ipsum nihil, quid est? Quia interdum
cum nominamus nihil, addimus Est; sicut est illud de Evangelio, Et
sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3): substantia est, an
nomen substantia carens? Solet enim dici, ut praefatus sum, a
plurimis, dum aliquid despicitur, aut pro parvo aestimatur, vel certe
quod penitus non sit, Nihil est. Cum ergo dicimus Nihil, nomen
insubstantiale nominamus: cum vero addimus Est, rem significamus.
Cur ergo nomen insubstantiale, id est, Nihil, tanquam vere aliquid
sit dicimus, addendo Est? Omne enim quod dicimus, Est, esse
aliquid aestimamus: tamen cum aliquoties dicimus, Nihil est, pro
consuetudine locutionis ad Nihil addimus Est: cum nomen tantum sit
Nihil, et non res. Sic et de morte pro consuetudine verbi, vel ad
comparationem agentis dicimus, Videt mors, agit aliquid, insultat;
vel, damnata est, victa est, et quidquid illud est quod dici possit,
quia mors faciat aut patiatur. Cum ergo haec de morte dicantur, omnia
ad auctorem mortis, per quem privatio vitae facta est, diabolum
referuntur. Ipse enim quae ad mortem pertinent, aut facit, dum
captivat et perimit; aut patitur, dum vincitur et damnatur. Diabolus
enim natura est angelus: sed quod natura est, opus Dei est: quod
vero diabolus, vitio suo est, utendo male naturae suae bono: opera
vero ejus mala quae vitia dicuntur, actus sunt, non res; quae tanquam
per se agere dicuntur aliquid, cum ea et per ea totum agat diabolus;
vel damnata dicuntur, cum ipse pro his damnatur, pro quibus damnatur
et homo, cum per liberum arbitrium his illectus tradit assensum. Et
ideo haec in futuro saeculo jam non erunt, quia in auctore suo diabolo
damnabuntur, cum ille scilicet damnatus in gehenna, ut peccent
homines, amplius potestatem haec agere non habebit.
|
|