|
1. Item
aiunt,
|
“neminem nocuit, nisi solum
ipsum.”
|
|
Respondemus: Si peccatum primorum hominum solis obfuit
illis, et nemini nostrum; quemadmodum quae in illos pro peccato lata
est, in nos sententia pertransivit, in quos non transivit et culpa?
Nisi forte secundum vos injustus Deus, qui expertes eorum delicti,
passus est nos eorum poenae astringi vinculo. Haec est enim in illis
post peccatum divina sententia, postquam scilicet suasor ad
praevaricandum maledictus est serpens: Mulieri autem dixit Deus:
Multiplicans multiplicabo moerores tuos, et gemitum tuum. In
tristitiis paries filios, et ad virum tuum conversio tua, et ipse
dominabitur tui. Et Adae dixit: Quoniam audisti vocem mulieris
tuae, et manducasti de ligno, de quo praeceperam tibi de hoc solo ne
manducares, maledicta terra in operibus tuis, in moeroribus manducabis
ex illa omnibus diebus vitae tuae: spinas et tribulos germinabit tibi;
et edes fenum agri: in sudore vultus tui edes panem tuum, donec
revertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es, et in terram
ibis (Gen. III, 16-19). Hac nos poenae sententia
colligatos, ipsa sibi humana natura totum per orbem terrarum diffusa
testimonium perhibet, dum se paternis cruciatibus sanctae legis
testimonio pervidet laborare. Quod qua justitia, si haeredes peccati
parentum non sumus, patiamur? Si vobis solis aequitas suppeditat
naturalis, qua justiora sint judicia vestra quam Dei, inter nos et
Deum residentes in superbiae solio judicate. Nullum enim hominem tam
amatorem vel defensorem sui erroris, ad Dei judicia reprehendenda,
vel etiam refellenda diabolus potuit invenire, nisi Pelagium et
Coelestium novae legis jura tradentes. Adam igitur factus est absque
peccato natura: cum vero peccavit homo, natura peccavit, et facta est
natura jam peccatrix, id est, vitium habens peccati, non ipsa effecta
vitium vel peccatum. Post peccatum ergo homo peccator dictus est, non
homo peccatum. Peccator enim a peccando, non homo a peccando dicitur
. Et ideo peccator homo genuit hominem, sine dubio peccatorem: quia
de natura, ut dixi, peccato vitiata, nonnisi natura nascitur
vitiosa, id est peccatrix, secundum quod ait apostolus Paulus,
Qualis terrenus, tales et terreni (I Cor. XV, 48). Et hoc
quomodo, nisi per seminis sparsionem?
|
|