|
2. Sed ais mihi e diverso veniens:
|
“Ergo semen peccatum est?”
|
|
Jam superius dixi, quia cum peccavit homo, natura peccavit, cujus
sunt semina. Et semen ergo vitiatum est, non vitium; sicut scriptum
est, Semen enim maledictum erat ab initio (Sap. XII, 11).
Maledictum videlicet post peccatum: quia, Maledicta, inquit, terra
in operibus tuis. Sed vitium non potest trahi protoplasti, neque esse
homo, nisi seminis effusione . Quod confirmat Apostolus dicens:
Per unum hominem intravit peccatum in mundum, et per peccatum mors;
et ita in omnes homines mors pertransivit, in quo omnes peccaverunt
(Rom. V, 12). Solus autem Dominus Jesus Christus absque
semine ex virgine factus est homo, et expers delicti natus est Deus et
homo. Audis itaque per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et
per peccatum mortem; et ita in omnes homines pertransisse, in quo
omnes peccaverunt: et audes dicere, haeretice,
|
“Adae peccatum nulli
nisi soli nocuit ipsi?”
|
|
Et vere tunc soli nocuit, cum solus esset
ipse, et Eva mulier ejus. Sed in illis unis omnes eramus, quia
natura humani generis erant, sicut nunc in nobis omnibus illi uni
sunt, quia natura eorum sumus.
|
|