CAPUT III.

3. Sed respondentes dicitis, ut dicere consuestis:

“Apostolus si voluisset intelligi, quia per seminum conceptionem dicebat peccatum in omnes homines pertransisse, non per unum hominem dixisset, sed, Per duos homines, quia sine femina de solo masculo homo nasci non potest.”

Si cordis oculos non amisistis, attendite dictum esse, Jam non sunt duo, sed una caro (Matth. XIX, 6); et iterum, Erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Nam ideo, per unum hominem, dixit Apostolus, quia cum in viro suo mulier una sit caro, in semine progenies imputatur. Audite adhuc et alium sapientissimum dicentem ad vestram confusionem: Ex muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur (Eccli. XXV, 33). Ecce, haeretice, factum est tibi satis, per duos homines in humanum genus peccatum vel mortem pertransisse.