|
4. Sed quid adhuc dicturus sis, sicut soletis dicere, novi.
inquis,
|
“per unum hominem in mundum intrasse,
Apostolus non seminis propagatione, sed morum imitatione dixit.”
|
|
Respondeo: Si peccatum morum imitatione constat; quem imitatus est
diabolus, ut delinqueret, dicite, qui primus invenitur peccator
esse? Quia si de Adam interrogavero, respondebitis forsitan, quod
sit diabolum imitatus. Esto, Adam ut peccaret, diabolum fuisse
imitatum: dicite mihi, diabolus quem imitatus fuerit; quia peccatum
morum imitatione constare defenditis. Sed quid immoror, sciens nihil
vos responsuros? Quem enim dicturi estis imitatum fuisse, cum auctor
sui lapsus ipse sit? Adam certe peccasse, nihil aliud legimus in
libro Geneseos, nisi quod inobediens exstitit divinum servare
praeceptum. Cain ergo primogenitus filius ejus quem sit imitatus, dum
fratrem occidit (Gen. IV, 8), homicidium facere, ut ostendatis
interrogo. Quatuor enim fuisse tunc homines legimus, Adam scilicet
et Evam, ipsum Cain, et Abel fratrem ejus, et ex his neminem
fecisse primo homicidium invenimus, nisi, ut dixi, Cain. Dic
ergo, haeretice, unde hoc didicerit, quemve fuerit imitatus, si
morum ex altero in alterum transire constat imitatione peccatum, et non
conceptione contractum. Omne enim quod imitandum est, aut videtur
oculis, aut certa relatione concipitur. An excusabis homicidium non
esse peccatum? Et quid nequius? Dic jam, dic toties interroganti
mihi, Cain quem viderit, a quo narratum audierit homicidium
perpetratum. Sed constrictus vinculo veritatis, nec januam
propositionis tuae patentem inveniens exeundi, ad januam sermonis
apostoli Pauli repedabis, ut iter rectum, si velis, possis
incedere, atque mihi interroganti dicere veritatem. Vere non morum
imitatione, sed seminis sparsione constat per unum hominem peccatum
intrasse in mundum, et per peccatum mortem; et ita in omnes homines
pertransisse, in quo omnes peccaverunt. Ex peccatore ergo Adam,
genitore suo, Cain primus peccatum in utero matris contraxit, et
tertius homo natus est peccator ex utero ejus. Mens interna patrio
peccato erat jam captiva diabolo , inde imbutus est zelum, inde
invidiam habuit et livorem: inde non morum imitatione homicidium, sed
voluntate praecipitatus admisit. Qui enim unum peccatum, id est
diabolus, praevaricantibus primis inflixit hominibus, ipse per hoc
quod omnes (absque solo, ut supra dictum est, Christo) nascendo
traxerunt, illicit etiam caetera, dum ei per liberum arbitrium
consentitur, committi peccata. Peccatum ergo protoplasti omnes
trahimus, non morum imitatione, sed seminis conceptione: sicut
scriptum est, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in
delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Constant etiam et
imitatione morum peccata, imitando scilicet malos: sed ut quis
imitetur malos, naturae est vitium depravatae, qua factus est malus et
malitiosus, non natura a Deo conditus malus. Ob hoc enim et natura
filii irae, ab Apostolo jam baptizati fuisse dicimur. Omnis enim
carnaliter nascens, natura filius irae recte dicitur (Ephes. II,
3), quia natura est protoplasti , quae prior in illo propter
delictum iram judicis Dei juste suscepit. Si enim delictum ejus, per
quod, ut dixi, ad iram Dominum provocavit, non traheremus; nunquam
natura filii irae diceremur. Et ideo peccatum ejus non solum ipsum,
sed omne nocuit genus humanum, cum ejus damnatione simul et culpam
suscepimus. Ejus enim nos vulneratos esse delicto, Vas probat
electionis, cum dicit, Non enim est distinctio; omnes enim
peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 22). Dicendo,
omnes, nullum excepit, quinimo totum declaravit genus humanum.
Peccaverunt enim omnes, cum ex uno peccatore omnes nascimur
peccatores. Propter quod iterum idem dicit apostolus: Nam judicium
ex uno in condemnationem (Id. V, 16). Ex quo uno, nisi ex
Adam, vel ejus uno peccato? In qua condemnatione, nisi in culpa
ejus, qua ille est condemnatus? Quid est autem, et egent gloria
Dei, nisi gratia Dei Patris , per Jesum Christum qui est in
gloria Dei Patris? Et quid est, egent? Id est, nemo idoneus per
se, quod carnaliter nascitur vel operibus meritorum vitam recipit
perditam, nisi per Dominum nostrum Jesum Christum spiritualiter
renascatur, qui venit Patris, et sua, sanctique Spiritus indebita
misericordia, salvare et quaerere quod perierat (Luc. XIX,
10)? Quid enim perierat? Numquid animalia irrationalia? aut
numquid de bobus cura est Deo (I Cor. IX, 9)? Utique humanum
genus per peccatum, propter quod se sponte immaculatus morti tradens
atque resurgens, gratiae gratuitae largitate a peccato vel morte
redemit.
|
|