LIBER TERTIUS

Adversus tertium dogma Pelagianorum


CAPUT PRIMUM.

1. Iterum

“Posse”

dicunt

“hominem per liberum arbitrium tanquam per se sibi sufficientem implere quod velit, vel etiam meritis operum a Deo gratiam unicuique dari.”

Respondemus: Neminem posse per se sibi, id est, per liberum arbitrium sufficere implere quod velit, recte dicimus, nisi protoplastum solum potuisse, cum voluntas liberi arbitrii fuisset sana eidem ante culpam. Lex enim eidem in paradiso constituto non poneretur servanda, nisi liber esset tam velle eamdem quam nolle servare, sicut scriptum est: Et locutus est Dominus Adae, dicens: De omni ligno quod est in paradiso edetis; de ligno autem scientiae boni et mali non edetis (Gen. II, 16, 17), et caetera. Dicendo ergo Dominus, De omni ligno quod est in paradiso edetis, taliter velle permisit. Et vetando, De ligno autem scientiae boni et mali non edetis, hujusmodi nolle praemonuit. Sed cum et velle et nolle praemonuit, docuit , cui ad utrumque posse libernm donarat arbitrium: quo male utens incautus, dum sponte serpenti praebet suadenti consensum, Domini praeterire praeceptum, amisso possibilitatis bono, solum arbitrium ad velle potitus est vulneratum. Hoc ergo vulnere cuncti libero claudicamus arbitrio, nec implere nobis naturaliter sufficit posse bonum: quia jam, ut superius disputavi, de natura vitiata peccato, id est, de protoplastis hominibus, quorum sumus et ipsi natura, in quibus est vitiata libertas, homo voluntatis sanae, perfecto videlicet libertatis arbitrio quo sibi sufficiat, non potest exoriri.