CAPUT X.

18. Est igitur liberum arbitrium, quod quisquis esse negaverit, catholicus non est: et quisquis sic esse dixerit, quod sine Deo bonum opus, id est, quod ad ejus sanctum propositum pertinet, nec incipere, nec perficere possit, catholicus est. Quibus enim dicitur in Psalmis nisi liberum arbitrium habentibus. Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII, 12)? Item a Domino in Evangelio discipulis, Omnis qui audit verba mea haec, et facit ea (Matth. VII, 24): et iterum, Vos amici mei estis, si feceritis quae ego mando vobis (Joan. XV, 14). Et ab Apostolo Corinthiis: Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore; nunc vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita et perficiendi sit (II Cor. VIII, 10, 11). Et multa alia, quae tam in Veteri quam in Novo Testamento continentur: quae nimis, propter fastidium lectionis, longum est enarrare. Quomodo autem unicuique secundum sua opera redderetur in die judicii, nisi liberum esset arbitrium? Et ideo non est personarum acceptio apud Deum. Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 11, 12). In omni itaque opere sancto prior est voluntas Dei, posterior liberi arbitrii: id est, operatur Deus, cooperatur homo. Quod si dicas, ut dicere consuesti,

“Quia ego prior volui, Deus voluit:”

jam meritum facis, ut gratia ex operibus jam non sit gratia, sed merces. Hoc loco redarguit te Apostolus, dicens: Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Id. XI, 6). Gratia igitur donatur, non redditur; quia si redderetur quasi ex debito, non ab Apostolo, non ex operibus, sed, Ex operibus, diceretur.