|
19. Omnis ergo christianus, cui jam donatum est posse per gratiam
ut Dei faciat voluntatem, abundare debet in operibus bonis; quia
labor ejus non erit inanis in Domino: sic tamen ut non in se, sed
semper in Domino glorietur; cujus, ut dixi, gratia eruditur abnegare
impietatem et saecularia desideria, ut sobrie, juste et pie vivere
possit in hoc saeculo, sicut dicit Apostolus scribens ad Titum:
Apparuit enim gratia Dei nostri Salvatoris omnibus hominibus,
erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie
et juste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et
adventum gloriae magni Dei, salvatoris nostri Jesu Christi (Tit.
II, 11-13). Nemo sit segnis et remissus ad serviendum Deo,
nec sic de gratia confidat, tanquam Deus liberi arbitrii ejus, quod
per mortem Filii sui reparavit et sibi praeparavit, opera non
requirat: imo declinet amalo, et faciat bonum. Vigilet, quaerat,
petat, pulset, contendat vincere saeculum, Deo placere, sic ut dum
per mundi pelagus currit, quemadmodum saepenumero dictum est, anchoram
gratiae cervicibus revinctam fiducia liberi arbitrii non solvat. Quia
sive in prospero cursu ne extollatur, sive in tempestate tentationum ne
mergatur, ejus gubernaculo, quoadusque ad portum paradisi perveniat,
poterit permanere securus: ut cum impleverit cursum, fidenter dicat
cum apostolo Paulo, Bonum certamen certavi, cursum consummavi,
fidem servavi (II Tim. IV, 7). Haec enim ille cum diceret,
non in se, sed in Domino gloriabatur. Ipse enim dixit: Ut qui
gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Quomodo enim
potuit bonum certamen certare, cursum consummare, fidem servare, ante
jam dixerat: Non ego autem, sed gratia Dei mecum (Id. XV,
10). Amputavit autem omnem humanam gloriam, et dedit soli Deo
gloriam, cum iterum dicit, Ut non simus fidentes in nobis, sed in
Deo qui suscitat mortuos (II Cor. I, 9): et iterum, Gratia
autem Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10).
20. Recte namque arbitror comparari liberum arbitrium jumento, unde
et dictum est, Velut jumentum factus sum apud te (Psal.
LXXII, 23): gratiam vero sessori. Quia sicut jumentum animal
vivacissimum, ut dometur ad opus homini necessarium, de armento vagum
apprehenditur, et incipit per curam domantis se ad ejus proficere
voluntatem: ita et liberum arbitrium, quod vulneratum vivit in
homine, gratia Dei apprehenditur de armento et luxuriae saeculi , in
quo pastore diabolo vagabatur per incongruas voluptates . Pastorem
diabolum dixi secundum Zachariam prophetam, de eo dicentem: O pastor
et idolum (Zach. XI, 17)! Apprehenditur ergo gratia, ut
dixi, domandum liberum arbitrium, ut et malae conversationis deposita
feritate humilietur, et ut ad obediendum in opus Domino necessarium
corrigatur: et ita per ejus semper curam incipit ad Dei proficere
voluntatem. Sicut enim jumentum illud dum in via dirigitur, sessoris
manu regitur, ut iter rectum sive leniter seu cursim, secundum
sedentis in se voluntatem possit incedere, quoadusque ad locum
perveniat destinatum: ita et liberum arbitrium, dum in via, id est
Christo (quia ipse ait, Ego sum via, veritas et vita [Joan.
XIV, 6]), esse coeperit, gratiae regimine regitur, ut in
semitis Domini recto corde, sive patientia charitatis, sive fervente
spiritu , id est, secundum divisiones gratiarum Spiritus, qui per
gratiam dividit singulis prout vult (I Cor. XII, 11), possit
ambulare quoadusque ad promissum regnum coelorum perveniat. Ideo et in
Psalmis ait: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam
(Psal. CXLII, 10). Et ut illud, cum aliquoties sub
sessore pastum largioribus cibariis incumbens freno, cursu extollitur,
sessoris flagello caeditur, ut secundum ejus ambulet voluntatem:
similiter et liberum arbitrium, dum homo gratiae Dei immemor in
prosperis efficitur, et tanquam de sui possibilitate gloriatus
extollitur, ejus flagello corripitur, cum in variis tribulationibus et
afflictionibus paululum subjugatur; ut humiliatus homo in sua
infirmitate ad gratiae recurrat auxilium. Sicut ergo homo sedens in
jumento, cum peregerit iter quod incessit, dicit, Feci hodie, ut
puta, triginta milliaria: cum illo sedente, jumentum cucurrerit
triginta milliaria, sed non ea cucurrisset, nisi a sessore tam
directum in via, quam gubernatum fuisset. Recte ergo sessor quem
gratiae figuravi , dicit, Feci triginta milliaria. Ipse enim
fecit, qui jumentum facere fecit; et tamen utrisque labor itineris
imputatur: ita et gratia et liberum arbitrium, peragit sine dubio iter
fidei liberum arbitrium dum Dei christianus facit praecepta, sed non,
ut supra dixi, sine gratia dirigente vel gubernante: propter quod
dicit in Psalmis, Dirige in conspectu tuo viam meam (Psal. V,
9); et, A Domino gressus hominis diriguntur (Psal. XXXVI,
23). Itaque nec gratia sine libero arbitrio facit hominem habere
beatam vitam, nec liberum arbitrium sine gratia. Et tamen parvulos
sine usu liberi arbitrii facit gratia habere beatam vitam. Eos autem
qui jam rationis capaces sunt praevenit atque docet, ut bonum velint et
possint. Scriptum est enim in Actibus Apostolorum: Et aperuit
Deus cor Lydiae purpurariae, ut audiret ea quae dicebantur a Paulo
(Act. XVI, 14). Item in Evangelio post resurrectionem de
duobus euntibus in via: Tunc illis, inquit, aperuit sensum, ut
intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45). Et in Psalmis:
Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum
(Psal. XCIII, 12). Et in propheta Ezechiele Dominus:
Et faciam, ait, ut faciatis voluntatem meam, et in praeceptis meis
ambuletis (Ezech. XXXVI, 27).
|
|