|
21. Dono autem gratiae Dei Patris, et Christi ejus, sanctique
Spiritus, justos qui fuerunt ante legem, vel sub lege, tam electos
quam gubernatos fuisse, ex multis testimoniis accipe pauca. In libro
Genesis: Noe autem, ait, invenit gratiam ante Dominum Deum.
Statimque sequitur: Noe homo justus et consummatus erat in genere
suo, et placuit Deo (Gen. VI, 8 et 9). Nota igitur, post
inventam gratiam, Deo donante, justum et consummatum dictum esse et
placuisse Deo, non ante gratiam. Salvandum ergo per electionem
gratiae assumpsit eum a consortio iniquorum, quibus juste iratus
inducturus erat diluvium Deus; non actu meritorum, cum in Adae
praevaricatione natus sit reus. Aqua enim diluvii baptismus illi
fuit, et arca Ecclesia. Non solum autem illi, sed et uxori ejus et
filiis et nuribus secum in reparationem hominum conservatis. Liquet
ergo hanc illi salutis fuisse fidem per gratiam habenti praeputium,
quae nunc est per Christum in praeputio gentium. Quia et ille et nos
gratia salvi facti sumus, ut dicit Apostolus, non ex operibus, ne
quis glorietur (Ephes. II, 8, 9).
22. Item illic Dominus ad Abraham: Noli timere, Abraham; ego
protegam te, et merces tua magna erit nimis (Gen. XV, 1).
Protegam te, gratia utique mea, qua priusquam me invocares, vocavi
te ut exires de terra et cognatione tua, et invocares me (Id.
XII, 1). Ideo et ipse Abraham ad Dominum, cum ei apparuisset
ad ilicem Mambre: Domine, ait, si inveni gratiam ante te, ne
transeas puerum tuum (Id. XVIII, 1 et 3), etc. Per
gratiam ergo quae non est ex operibus, dictum est ei, Merces tua
magna erit nimis: quia nemo prior dedit Deo, et retribuetur ei
(Rom. XI, 35). Quod confirmat Apostolus dicens: Quid ergo
dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? Si enim
Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud
Deum (Id. IV, 1, 2).
23. Item in Genesi de Joseph cum venditus esset Putiphar spadoni
: Vidit autem dominus ejus, inquit, quod esset Dominus cum eo, et
quia quaecumque faciebat, dominus prosperabat in manibus ejus; et
invenit Joseph gratiam ante dominum suum. Non ex se habuit, sed
invenit, Domino utique donante, qui erat cum eo, et prosperabat
opera ejus, et somniorum interpretationem ei donaverat. Item cum
missus esset in carcerem: Et erat, ait, Dominus cum Joseph, et
perfudit eum misericordia, et dedit ei gratiam ante principem carceris
(Gen. XXXIX, 3, 4, 21). De qua gratia non in se
gloriabatur, sed in Domino, cujus donum esse sciebat, cum dicit
Pharaoni de interpretando somnio ejus: Sine Deo non respondebitur
salutare Pharaoni (Id. XLI, 16). Item in Exodo: Dominus
autem, ait, dedit gratiam populo coram Aegyptiis, et accommodaverunt
illis, et praedati sunt Aegyptios (Exod. XII, 36). Quomodo
enim eis dedissent, quos odio habebant, vasa sua aurea et argentea,
vel vestem, nisi donum gratiae fuisset?
24. Item in eodem libro Moyses ad Dominum: Ecce tu mihi dicis,
inquit, Deduc populum hunc, tu autem non demonstrasti mihi quem simul
dimittas mecum: et dixisti mihi, Scio te prae omnibus, et gratiam
habes apud me. Nunc ergo si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende
mihi temetipsum manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam ante
te, ut sciam quia populus tuus et gens haec habeat gratiam apud Deum.
Sed ex Deo, non ex se. Denique cum dicit, Si inveni gratiam in
conspectu tuo, invenisse se, non habuisse gloriatur. Et cum dicit,
Ostende mihi temetipsum manifeste ut videam te, ut sim inveniens
gratiam ante te: quid aliud indicat, nisi, Ut dum te videro
manifeste, cognoscam non mei fuisse meriti, sed dono gratiae tuae?
Ideo et ait, ut sim inveniens gratiam ante te. Item post pusillum
ait ad Dominum: Nisi ipse exeas nobiscum, ne me educas hinc: et
quomodo scietur vere quia inveni gratiam apud te ego et populus tuus,
nisi tu pariter nobiscum fueris, et gloriabimur ego et populus tuus
prae omnibus gentibus quae sunt super terram? Gloriabimur, quomodo?
Non in nobis , sed in te, a quo accepimus gratiam gloriandi. Item
Dominus ad Moysen: Et hoc verbum tibi quod dixisti faciam:
invenisti enim gratiam in conspectu meo, et scio te prae omnibus
(Exod. XXXIII, 12-17). Sed ideo faciam, quia
miserante me invenisti gratiam meam, non ex Adam peccante natus
habuisti tuam. Nam et cum dicit Dominus Jesu filio Nave: Sicut
eram cum Moyse, sic ero et tecum; et non derelinquam te, neque
despiciam te (Josue I, 5): quid aliud dicit, nisi ut ait
Moysi, Invenisti gratiam in conspectu meo, et scio te prae omnibus?
Non enim Moysi locum accepisset, nisi ut ille ante Deum gratiam
invenisset.
25. Item in libro Judicum: Et dixit angelus Domini ad Gedeon:
Quoniam Dominus erit tecum, et percuties Madian tanquam virum unum.
Et dixit ad eum Gedeon: Si inveni gratiam ante oculos tuos, et
facies secundum ea quae loqueris mihi, etc. Id est, quoniam me
idoneum non agnosco implere quae promittis, et vidisse te, non fuit
meritorum meorum, nisi esset donum Dei. Ideo et ait, Si inveni
gratiam ante oculos tuos. Dono enim Dei eum vidisse angelum, vox
divina confirmat, cum paventem et trementem consolatur dicens, Pax
tibi sit, ne timeas, non morieris (Judic. VI, 16, 17,
23): id est, ut videres angelum, gratiae meae fuit; quapropter in
pace vives, et facies quae tibi annuntiavit. Item in Regnorum libro
secundo, Et dixit rex David ad Sadoch sacerdotem: Circumage arcam
Domini in civitatem; si invenero gratiam ante Dominum, reducet me,
et videbo eam et decorem ejus (II Reg. XV, 25): id est,
Non enim confido in virtute mea liberari me, sed in gratia Dei, quam
donare in ejus est potestate. Ideo et ait, Si invenero gratiam ante
Dominum: quod confirmat in Psalmis ipse dicens, Gloriam et gratiam
dabit Dominus (Psal. LXXXIII, 12).
26. Quid enim evidentius de gratia et operibus dici potuit, vel
probari, quam quod dictum est Jeremiae prophetae? Aut si nomen ejus
in eodem loco tacuit, numquid non gratia sua gratuita hoc operatus est
Deus in illo, cum ei dicit: Priusquam te formarem in utero, novi
te; et priusquam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in
gentibus posui te (Jerem. 1, 5)? Plane manifestat gratiae
donum, et non ex operibus. Quae enim ejus erant opera necdum formati
in utero, necdum nati ex utero? Igitur non ex operibus, sed ex
vocante dictum est ei, Priusquam te formarem in utero novi te: et
priusquam exires de vulva sanctificavi te, et prophetam in gentibus
posui te. Ecce vere non volentis neque currentis, sed miserentis est
Dei. Item in Jeremia: Et det, ait, Dominus virtutem nobis, et
illuminet oculos nostros, et vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis
Babylonis, et sub umbra Balthasar filii ejus, et serviamus eis
multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum (Baruch I,
12). Quia peccatis scilicet nostris, quibus traditi sumus in manus
eorum, requiem invenire non meremur, donet gratiam per quam possintus
. Ideo item subsequens dicit: Exaudi, Domine, orationem nostram
et deprecationem nostram, et eripe nos propter te, et da nobis gratiam
ante faciem eorum qui nos abduxerunt (Id. II, 14). Eripe
nos, ait, propter te, et da nobis gratiam: id est, quia potestas et
misericordia tibi est, et juste humiliasti nos, ob hoc gratiam ut
dones petimus, propter te, non propter nos, quos in captivitatem
malis praecedentibus meritis tradidisti.
27. Item in Salomone, Labia, inquit, justorum distillant
gratiam (Prov. X, sec. LXX): hoc est, dono gratiae grata et
justa loquuntur. Non enim distillarent gratiam, nisi fonte gratiae
rigarentur. Item illic: Qui diligit disciplinam, diligit sensum;
qui autem odit increpationes, insipiens est: melior qui invenit
gratiam ante Dominum (Id. XII, 1, 2). Quia videlicet
diligere disciplinam, et obedire increpanti se propter Dominum, per
se solum non potest, nisi dono gratiae fuerit cruditus. Ideo iterum
ipse dicit: Cor viri cogitat recta, ut a Deo corrigantur gressus
ejus (Id. XVI, 9). Cogitat enim jam recta, qui invenit
gratiam ante Dominum: et corrigit gressus ejus Dominus, cum in eo et
non in se confidens dicit, Perfice gressus meos in semitis tuis, ut
non moveantur vestigia mea (Psal. XVI, 5). Item in libro
Sapientiae: Quoniam gratia Dei est, ait, in sanctis illius
(Sap. IV, 15). Ecce generaliter dictum, neminem sanctorum
sine gratia Dei fuisse vel esse: sed ut in eis sit ad confirmandos
eos, acceperunt gratis per fidem quae a Deo est, non habuerunt ante
fidem. Quia, ut ait David, Pro nihilo salvos facies eos (Psal.
LV, 8).
28. Item in libro Tobiae: Ego autem, ait, custodivi animam
meam, ne manducarem de escis eorum. Et quoniam memor eram Dei in
toto corde meo, dedit mihi summus Deus gratiam penes Salmanasar
regem, et emebam illi omnia, iens in regionem Mediam, usquedum
mortuus est (Tob. I, 12-14). Quod vero praeposuit dicens,
Quoniam memor eram Dei in toto corde meo: ne proprium esse
videretur, et non donum, quod memor esset Dei, continuo subjungens
ait, Dedit mihi summus Deus gratiam; ut confirmaret, ejus dono,
non meritis se Dei memorem fuisse, et locum dilectionis ante regem
Salmanasar invenisse. Praeparatur enim voluntas a Domino (Prov.
VIII, 3, sec. LXX), a quo omne datum optimum, et omne
donum perfectum est (Jacobi. I, 17), ut omne os obstruatur, et
subditus fiat omnis mundus Deo; quia ex operibus non justificabitur
omnis caro coram illo: quia justitia Dei praeventu misericordiae per
fidem Jesu Christi apparuit super omnes qui crediderunt. Ideo et
subjungens, inquit idem apostolus, Justificati gratis per gratiam
ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu, quem proposuit
Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius (Rom. III,
19-25), et caetera. Ecce audisti, Justificati gratis per
gratiam Dei. Noli ei praeponere opera propria, nec ex eisdem
gloriari, quia, ut jam superius dictum est, Ex operibus non
justificabitur omnis caro coram illo.
|
|