|
29.
inquies,
|
“damnas opera liberi arbitrii bona, quia
dicis justitiam ex operibus non deberi. Si ita est, cur nobis
praecipitur ab Apostolo, abundare in operibus bonis, quia labor
noster non erit inanis in Domino”
|
|
(I Cor. XV, 58)? Audi,
haeretice stulte, et inimice fidei veritatis. Opera liberi arbitrii
bona, quae ut fiant praeparantur per gratiae praeventum, nullis liberi
arbitrii meritis, sed ipsa faciente, gubernante et perficiente ut
abundent in libero arbitrio, non damnamus; quia ex his vel hujusmodi
homines Dei justificati sunt, justificantur, justificabuntur in
Christo. Damnamus vero auctoritate divina opera liberi arbitrii,
quae gratiae praeponuntur, et ex his tanquam meritis, in Christo
justificari extolluntur . Quis enim prior dedit ei, et retribuetur
illi (Rom. XI, 35)? Paulus hoc dicit, non a se, sed in se
Christo loquente. Pelagius non credit. Dic, haeretice, cui est
dicendum anathema? Imo dicat Paulus ore suo, proferente Christo
sententiam. Sed licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis,
praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Sicut
praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit
praeter id quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 8, 9).
Ille in Spiritu Dei dicit extollentibus se de se: Quis prior dedit
illi, et retribuetur illi? Tu in sapientia carnis, quae inimica est
in Deum (Rom. VIII, 7), respondes: Ego prior dedi Deo,
et retribuit mihi. Quid deinde restat ut audias, nisi anathema?
30. Sed clamas iterum, et dicis:
|
“Si nullum est meritum
operantis, quomodo scriptum est, Et tu reddes singulis secundum opera
sua”
|
|
(Matth. XVI, 27, et Rom. II, 6)? Ausculta, et
intellige; si tamen aures habeas audiendi, et cor non sit induratum
intelligendi. Propter liberum arbitrium quo bona et mala operantur
homines, dictum est, unicuique reddi secundum opera sua. Habet enim
homo malum meritum, cum vitio suo jam baptizatus declinat a bono et
facit malum: id est, cum relinquit Deum, et diligit saeculum, sicut
fecisse Demam et Hermogenem testatur Apostolus (II Tim. IV,
9, et I, 15): vel cum etiam quis in toto spem habens in vanis
simulacris, Deum verum cognoscere non vult; quem in hoc saeculo habet
potestatem , si velit, summus Deus, tam per indebitam gratiam qua
justificat impium, salvare, quam etiam cum se avertit, judicio justo
traditum in reprobum sensum, futuro gehennae supplicio reservare, ut
secundum opera sua reddat ei. Habet nihilominus et bonum meritum, cum
in omnibus gratiae Dei bona in se operanti non resistit, sed
cooperator existit, et omnem spem suam habet in illam; cum aurem suam
et cor Deo loquenti intus, hoc est, in interiore homine praebet, et
non foris in malo saeculo perstrepenti, quod meritum non habet propter
praesentem vitam, tanquam in praesenti saeculo recepturus; sed propter
futuram veram vitam, quae erit in saecula saeculorum: quia si in hac
vita tantum in Christo speramus, miserabiliores sumus omnibus
hominibus (I Cor. XV, 19). Spes enim quae videtur, non est
spes: nam quod videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus,
speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24,
25). Quapropter de meritis christianus extolli in hoc saeculo non
debet, quia nemo in hac vita positus, gloriabitur purum se habere
cor, nec quisquam dicit se esse sine peccato. In praesenti namque
labor indictus est, ut fiant merita per auxilium gratiae, non
praemissorum redditio meritorum. Ideo et Apostolus: Non quod jam,
inquit, acceperim; aut jam perfectus sim; sequor autem si
comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Jesu (Philipp.
III, 12), et caetera. Quidquid ergo homo in praesenti fuerit
consecutus, donum est, non meritum. Cum autem corruptibile hoc
induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem (I
Cor. XV, 53), ubi jam nulla erit malorum cupiditas, sed
perfecta justitia, ut sit Deus omnia in omnibus; tunc meritum
reddetur justis secundum opera sua, quorum per totam saeculi vitam
meritum omne fuit gratia, ut gaudentes jam, merito dicant animae
suae? Benedic, anima mea, Dominum; et omnia interiora mea, nomen
sanctum ejus. Benedic, anima mea, Dominum; et noli oblivisci omnes
retributiones ejus. Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui
sanat omnes languores tuos, qui redimit de interitu vitam tuam, qui
coronat te in miseratione et misericordia (Psal. CII, 1-4).
Audis, Pelagiane, in miseratione et misericordia; et caecus
extolleris pro meritis solarum virium tuarum te coronandum? Intellige
miseratione et misericordia Dei, non inflatione meritorum , animam
coronari.
|
|