CAPUT XIV.

31. Omnes igitur sancti Dei, quos superius memoravi, vel non memoravi, qui ante adventum fuere incarnationis Domini nostri Jesu Christi, fide non alia nisi quae nunc est, salvi facti sunt. Quia cum diceret Apostolus in Epistola ad Hebraeos, Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. Fide Enoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo. Sine fide autem, ait, impossibile est placere Deo. (Hebr. XI, 3-6). Sic et de caeteris, quos lectionis ordo commemorat. Sed non sola fide, imo et gratia, quae nunc per Christum donata est: quia nec fides sine gratia, nec gratia sine fide; dicente Apostolo ad Timotheum, Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Jesu (I Tim. I, 14). Nam eamdem, ut dixi, esse fidem quae salutem contulit in cognoscendum Deum, et illis et nobis, apertissime demonstrat Apostolus, scribens ad Galatas: Prius autem, ait, quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat (Galat. III, 23). In eam utique, quae semper temporibus tacitis erat in Dei servis per Dei Verbum, et revelanda erat in gentibus per incarnatum idem Verbum: quia, ut ait iterum Apostolus ad Hebraeos, Jesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula (Hebr. XIII, 8). Tempora itaque mutata sunt, non fides.

32. Justificatio ergo per fidem Jesu Christi data est, datur, dabitur credentibus. Quae fides donum est, sicut et gratia, non merces: quia, ut superius commemoravi dixisse Apostolum, Superabundavit gratia Domini nostri Jesu Christi cum fide. In quo enim nostrum fides, priusquam veniret, erat, quae, sicut dixit Apostolus, revelanda erat? Nemo penitus glorietur, fidem se ex proprio sensu genuisse in se, per quam credere posset Deo; sed agnoscat, tam ante legem quam sub lege et post legem, fidem quae est in Jesu Christo, per illuminationem gratiae quae a Deo Patre est, unicuique revelatam ad salutem: quod apertissime in Evangelio Dominus noster et Salvator ostendit, ubi dicit discipulis suis, Quem me esse dicunt homines Filium hominis? et caetera. Vos autem, inquit, quem me esse dicitis? Respondens Petrus ait: Tu es Christus filius Dei vivi. Et Dominus: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non caro et sanguis revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 13-17)? Ecce clarum fidei donum. An non est donum, cum dicitur, Quia non caro et sanguis revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est? Item apostolus Paulus ad Galatas: Cum autem placuit, ait, ei qui me segregavit de utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem eum in gentibus (Galat. I, 15, 16). Cognoverat quippe in Evangelio quid Petro responderit Dominus se confitenti: ideo et dixit, Cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me: tanquam diceret, Non caro et sanguis mihi Dei Filium revelavit, sed Pater qui in coelis est: ideo non dixit, cum voluissem ego; sed, Cum placuit ei qui me segregavit de utero matris meae; et vocavit, non per meritum meum, sed per gratiam suam: unde et iterum dicit in alia Epistola, Misericordiam consecutus sum, ut essem fidelis (I Cor. VII, 25). Item ad Ephesios, ubi dicit, Hujus rei gratia ego Paulus vinctus Christi Jesu pro vobis gentibus: et inter caetera sequentia, Per Evangelium, ait, cujus factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi (Ephes. III, 1, 7). Audi et crede, Pelagiane, secundum donum gratiae unumquemque fidelem esse, non secundum meritum propriae voluntatis.