|
33. Sed ais mihi, quia oculis haeretico dolore turbatis intendere
lumen non potes veritatis: Ergo nullum est prorsus meritum propriae
voluntatis, si discernas inter voluntatem et gratiam? Audi ergo
breviter: Propriae voluntatis tunc est meritum bonum, quando gratiae
donum praecedit uniuscujusque voluntatem, et operatur ut meritum faciat
homo per propriam voluntatem. Ut evidentius ergo cognoscas donum esse
gratiam et fidem, quae perditum hominem revocant ad salutem, audi
Apostolum Ephesiis praedicantem, Gratia salvati estis per fidem: et
hoc non ex vobis; Dei donum est; non ex operibus, ut ne quis
glorietur (Ephes. II, 8, 9). Omnes igitur qui fuere, vel
sumus, et futuri sunt, per unicam fidem et gratiam quae est in
Christo Jesu, in Deum crediderunt, credimus, et credituri sunt,
salutem receperunt, recepimus, et recepturi sunt. Sine Christo enim
nemo hominum poterit in Deum credere vel adipisci salutem: sicut dicit
in Actibus apostolorum Petrus apostolus de Christo, increpans
infidelium insaniam Judaeorum, Hic est lapis qui reprobatus est a
vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli, et non est in
alio aliquo salus: nec enim nomen aliud est sub coelo datum hominibus,
in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 11, 12).
Quamobrem et apostolus Paulus scribens Corinthiis, id est,
ostendens eadem fide , iisdem sacramentis, quibus et nos, patres
nostros omnes fuisse redemptos, dicit: Nolo enim vos ignorare,
fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare
transierunt, et omnes in Moyse , hoc est per Moysen, baptizati sunt
in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt,
et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant autem de
spirituali consequente eos petra; petra autem erat Christus (I
Cor. X, 1-4). Item ad Corinthios secunda: Habentes autem
eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est, Credidi, propter quod
locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor.
IV, 13). Omnem vero amputavit imperitorum suspicionem
ancipitem, et nostram definitionem nullo haereticorum ariete quassandam
muro vallavit, cum scribit Ephesiis: Unum corpus et unus spiritus,
sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una
fides, unum Baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnes et
per omnia et in omnibus nobis. Item illic post pusillum: Donec
occurramus, omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in
virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes.
IV, 4-6, 13). Nota dictum, haeretice, ait, omnes, et in
unitatem fidei: sed fidei quae est in Christo Jesu, quae cum
gratia, ut superius probavimus, gratis, non meritis a Deo Patre ad
salutem omnibus credentibus est tributa. Haec magisterio gratiae,
quae est in Christo Jesu Domino nostro, de gratia et libero arbitrio
dicta sufficiant. Imo gratias Deo, qui quantum voluit donando, quod
voluit fari permisit; et ubi voluit tacendum, linguae terminum
posuit.
|
|