|
3. Te igitur, sancte Paule apostole, vas electionis, magister
Gentium, quaeso, cur Christus in mundum venerit, dicas: ut sciamus
quid haereticis, qui adventum ejus nihil profuisse humano generi, quod
per se sibi sufficere praedicant, respondere debeamus. Fidelis
sermo, inquit, et omni acceptione dignus, quia Jesus Christus venit
in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (I
Tim. I, 15). Audis, haeretice Pelagiane, pelago perditionis
demerse, sive Coelestiane, coelesti judicio periture, Vas
electionis veritatis tuba canentem? Christus Jesus venit in hunc
mundum peccatores salvos facere, quorum se primum esse dicit: et
conaris astruere, cum praedicas hominem naturaliter posse quod velit,
Christum nullum in eo vulnus quod curaret, nullam infirmitatem
invenisse, quam gratiae suae gratuitae medicamento sanaret. In tantum
estis in stultitiae profundum demersi, ut non intelligatis Christum
Dominum ad nostram reparationem, reformationem, redemptionem,
reconciliationem, formam servi suscipere voluisse? Quid enim opus
erat Deo, si status integer naturae maneret humanae, carnem suscipere
nostram, contumelias sustinere, et per crucem a Judaeis perpeti
mortem? Quae utique omnia pro nostra salute dignatus est sustinere,
Dominus bonus et misericors pro servis malis et impiis, liber pro
captivis, justus pro injustis, vita pro mortuis, spes pro
desperatis, reconciliatio pro offendentibus: sicut dicit Joannes
apostolus de eo, Ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro
nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi (I Joan. II,
2). Item apostolus Petrus: Qui peccata, inquit, nostra ipse
pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui justitiae
viveremus, cujus livore sanati estis: eratis enim sicut oves errantes
(I Petr. II, 24, 25). Item ipse in eadem Epistola:
Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro
injustis, ut nos offerret Deo mortificatos carne, vivificatos autem
spiritu (Id. III, 18). Audis electos et idoneos testes
spiritu Dei loquentes, Christum propitiationem pro peccatis mundi
venisse, peccata nostra propterea pertulisse in corpore suo super
lignum, ut justitiae viveremus, ejus livore nos esse sanatos, qui
eramus sicut oves errantes; audis semel pro peccatis nostris mortuum
justum pro injustis, ut nos offerret Deo, id est, peccato exsules
revocaret ad Deum: et in tenebris conscientiae tuae tractans eructas
nebulas, quibus lumen verum tetrare conaris, et dicis posse hominem
per liberum arbitrium, tanquam per se sit idoneus, implere quod
velit? Idem ipsum est enim et illud quod flagitatis voce superba:
|
“Si volo, sanctus sum; si volo, pecco; si volo , non pecco.”
|
|
Nihil videlicet aliud astruitis ista dicendo, nisi, ut superius jam
dictum est, Christus veniens nihil nobis praestitit, nihil salutis,
nihil adjutorii contulit, mors ejus nihil profuit nobis, salus nostra
naturalis est nobis. Talia praedicantibus fides catholica dicit
anathema: credit enim quod salus hominis ex Deo sit Christus , cujus
vulnere liberum nostrum curatur et reformatur arbitrium vulneratum, qui
aversos a se gratuita gratia sua convertit ad se, et ut Deo placeant
operibus bonis, operatur in eis et velle et posse: quorum cursum in
hac vita propter futuram veram vitam, misericordia praeveniendo et
subsequendo perficit ipse. Igitur liberum arbitrium hominibus esse,
certa fide credimus, et praedicamus indubitanter.
|
|