CAPUT IV.

4. Sed cur liberum dicatur abitrium, est paululum disserendum. Arbitrium scilicet ab arbitrando rationali consideratione, vel discernendo quid eligat, quidve recuset, puto quod nomen accepit: ideo liberum dictum, quod in sua sit positum potestate, habens agendi quod velit possibilitatem, quod est vitalis et rationalis animae molus. Sed hujusmodi, ut ante jam dixi, fuit in homine protoplasto, cum ante peccatum maneret illaesus. Non enim per aliud contraxit offensam, nisi per id quo potuit, ne delinqueret, resistere suadenti. Per velle ergo malum recte perdidit posse bonum, qui per posse bonum potuit vincere velle malum. Quem juste Deus jam delicto captivum voluntati depravatae dimisit, ut haec eidem esset poena in non faciendo quod velit, qui semper si Deo fuisset obediens, sufficere potuisset ad omne bonum quod voluisset. Malum utique velle non ex naturae suae conditione bona habuit, tanquam ex congenito malo, ut Manichaeus credit; sed ex accidenti desiderio pravo concepit, videlicet cum, ut jam superius dixi, ad manducandum vetitum lignum, quod nolle debuit, assensum serpenti, id est diabolo, praebuit: quod tanquam a radice vitiata omnis ex illo orta humana propago contraxit, absque solo Christo, qui adventu Spiritus sancti, non humano semine, ex carne virginis factus est caro. Per peccatum ergo, liberum arbitrium hominis possibilitatis bonum perdidit, non nomen et rationem.

5. Est, fatemur, liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem judicium rationis, non per quod sit idoneum quae ad Deum pertinent, sine Deo aut inchoare aut certe peragere: sed tantum in operibus vitae praesentis, tam bonis, quam etiam malis. Bonis dico, quae de bono naturae oriuntur, id est, velle laborare in agro, velle manducare et bibere, velle habere amicum, velle habere indumenta, velle fabricare domum, uxorem velle ducere, pecora nutrire, artem discere diversarum rerum bonarum, velle quidquid bonum ad praesentem pertinet vitam: quae omnia non sine gubernaculo divino subsistunt, imo ex ipso et per ipsum sunt, vel esse coeperunt. Malis vero dico, ut est, velle idolum colere, velle homicidium, velle adulterium facere, res alienas velle diripere, Deum viventem in saecula blasphemare, velle turpiter vivere, velle maleficia discere, velle inebriari et luxuriose vivere, velle quidquid non licet vel non expedit operari. Sed ista non pertinent ad substantiam vitae praesentis, quia non sunt a Deo; imo male desiderata maculant vitam quae est a Deo. Ista sunt zizania animae carnisque, quae inimicus homo, id est diabolus, dormitante Adam, Dei videlicet praeceptum non conservante, in libero seminavit arbitrio (Matth. XIII, 25), in quibus proclivior et paratior est quam in prosperis vulnerata et depravata voluntas. Ista sunt diaboli opera, quae Christus Dei Patris Verbum, quod est gladius bis acutus, in hunc mundum veniens, ex virgine natus, de credentium libero arbitrio gratuita sua gratia amputat, idoneam in eisdem ad credendum praeparans voluntatem, per quam possint tam Dei Patris quam suam sanctique Spiritus justam peragere voluntatem.

6. Nam ea esse opera diaboli et per Christum tolli, dilectus Christi Joannes probat apostolus in Epistola sua dicens: Qui facit peccatum, ex diabolo est; quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli (I Joan. III, 8). Item apostolus Petrus in Actibus Apostolorum inter caetera de Christo ait: Qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat in illo (Act. X, 38). Item apostolus Paulus ad Hebraeos: Qui cum sit, inquit, splendor gloriae et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram Patris (Hebr. I, 3). Item in eadem Epistola: Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus, inquinatos sanctificat ad emundationem carnis; quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundavit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi (Id. IX, 13, 14)? Perge adhuc, haeretice, et tantis doctoribus veritatis resistens, dic liberum arbitrium sic ex Adam susceptum, ut medicina Christi non indigens, per se sibi sufficiat implere quod velit. Audis, Dei Filium sic apparuisse, ut opera dissolveret diaboli; audis, eum ideo pertransisse, ut benefaciendo sanaret omnes oppressos a diabolo; audis, verbo virtutis suae purgationem peccatorum fecisse; audis, sanguine suo, offerendo se immaculatum Deo, mundasse conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi: et gratiae ejus ingratus existens, sanum te naturaliter putas liberum arbitrium possidere? Si sanus est homo, ut Adam a Deo primum fuerat institutus, et, ut ais, nullum vitium postea ex illo delinquente contraxit exortus; interrogo, de quo Dei Filius apparens opera dissolvit diaboli? quem pertranseundo et benefaciendo sanavit oppressum a diabolo? in quo purgationem peccatorum fecit? cujus emundavit conscientiam ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi? Nisi forte falsa haec Apostolos, qui sunt in Ecclesia catholica clarissima lumina, praedicasse dicatis, experimentum videlicet quaerentes ejus, qui in eis locutus est Christi (II Cor. XIII, 3). Quid enim orbati lumine veritatis non dicere praesumatis, qui nec legi Dei, nec Prophetis, vel Evangelio Christi, ejusque Apostolis Spiritu Dei canentibus credere vultis, peccato primi hominis humanum genus mortale factum, caeterisque libero arbitrio depravato obnoxium subjacere peccatis, Dei quoque Filium ad hoc salvandum , reparandum, atque vivificandum venisse in similitudine carnis peccati, sustinuisse mori, resurrexisse a mortuis?