CAPUT V.

7. Igitur cum de libero arbitrio agimus, non de parte hominis agimus, sed de toto: quia cum peccavit homo primus, non in parte aliqua, sed tota, qua conditus est, natura deliquit. Numquid enim interdum cum tantum animam nominamus, corpus aut spiritum separamus ab anima? Aut cum spiritum dicimus, animam separamus et corpus ab spiritu? vel cum corpus appellamus, sejungimus spiritum animamque a corpore? Vitiato ergo libero arbitrio, totus homo est vitiatus, per quod absque adjutorio gratiae, Deo quod placeat, nec valet incipere, nec perficere sufficit. Praevenitur autem medicina, id est, Christi gratia, ut sanetur, et reparetur in eodem vitiata atque praeparetur voluntas, quae semper indigens in adjutorium illuminante gratia Salvatoris possit tam Deum cognoscere, quam secundum ejus vivere voluntatem. Cum enim dicit per prophetam Dominus, Et dabo in vos cor novum et spiritum novum (Ezech. XXXVI, 26): quid aliud significat, nisi voluntates hominum lapsas praevaricatione veteris hominis, per Christum novum hominem reparari, et praeparari ad Dei voluntatem, sicut scriptum est, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX)? Iterum apostolus Paulus, Deus est, inquit, qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 13): ea utique, quae est in eis, ut dixi, a Domino tam reparata quam praeparata, ut esset bona; in qua se jam fidelis homo cognoscens illuminatum, ut ad Dei semper sit paratior voluntatem, secutus clamat ad eum dicens, Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Psal. L, 12): et, Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII, 18): et, Notam fac mihi, Domine, viam in qua ambulem: et, Domine, ad te confugi; doce me facere voluntatem tuam, quia tu es Deus meus (Psal CXLII, 8-10). Quod si vox ista jam credentis non est, quomodo invocabunt in quem non crediderunt (Rom. X, 14)? Non ergo homo voluntate sua adhuc in vitio liberi arbitrii claudicante, praevenit Deum ut cognoscat, et quaerat eum , tanquam gratiam pro meritis accepturus; sed praecedit, ut jam dixi, misericordissima gratia sua Deus hominis ignorantis et necdum se quaerentis voluntatem liberi arbitrii, ut eum se scire et quaerere faciat, sicut dicit Joannes apostolus in Epistola sua, Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20). Et David in Psalmis, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11): et, Deus, tu convertens vivificabis nos (Psal. LXXXIV, 7). Et Dominus in Evangelio discipulis suis: Non vos me elegistis, sed ego vos elegi (Joan. XV, 16). Item Joannes apostolus: In hoc, inquit, apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam prior ipse dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris (I Joan. IV, 9, 10).