|
8. Nullum autem hominis esse meritum in accipienda gratia ad salutem
, Paulus apostolus docet scribens ad Ephesios: Deus autem, ait,
qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam qua
dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos
Christo, cujus gratia estis salvati. Propter nimiam, ait,
charitatem suam qua dilexit nos, non propter nostram, quasi priores
dilexerimus eum, cum essemus mortui peccatis. Item post pusillum in
eadem Epistola: Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex
vobis; Dei donum est; non ex operibus, ut ne quis glorietur
(Ephes. II, 4, 5, 8, 9). Item ad Timotheum: Noli
itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus;
sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei, qui nos liberavit et
vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra, sed secundum
propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante
tempora saecularia (II Tim. I, 8). Audis, ante tempora
saecularia, quando in Dei erat homo praescientia; et non, In
saeculo, quia nondum erat saeculum; et praeponis dono ejus opera
voluntaria, caecus veritati resistens? Quaerens enim tuam justitiam
statuere, justitiae Dei subjectus esse non potes (Rom. X, 3).
Item ad Titum: Cum autem benignitas, inquit, et humanitas apparuit
Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae fecimus nos,
sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum
regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos
abunde per Jesum Christum (Tit. III, 4-6). Quid ad haec
adhuc, haeretice, respondebis? quid, inimice gratiae, adhuc contra
gratiam tanto magistro Gentium teste, quod nullis hominum meritis
detur, excogitabis opponere? rogo, quid conamini resistere vera
praedicanti, tam excellenti doctori, qui non de se in se, sed ex Deo
coram Deo in Christo Evangelium praedicans loquitur, id est, in
simplicitate et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali? Nam
quod vera annuntiet, audite eum attestantem, et nolite esse
increduli, sed fideles. Deus, ait, et Pater Domini nostri Jesu
Christi scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior (II
Cor. XI, 31): et iterum, Veritatem dico in Christo, non
mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto
(Rom. IX, 1): itemque, Veritatem dico in Christo, non
mentior, doctor Gentium in fide et veritate (I Tim. II, 7).
Auditis, non mentior: et tanquam mentientem redarguitis, cum ex
vestro dogmate perverso, quod ille non ita esse praedicat, meritis
hominum gratiam dari annuntiatis. Imo videte quia non tantum Paulum,
sed et Christum in eo loquentem redarguitis.
|
|