|
9. Sed respondes mihi, inquiens: Si non unusquisque pro sua
voluntate, qua nos dicimus eum inquisisse Deum, accipit gratiam, sed
praevenit voluntatem ejus sua gratia, quo in eum credere possit; cur
non hoc ergo in omnibus operatur? An personarum acceptor est Deus?
Si gratiae illuminatione sensus tuus, haeretice, tenebris
insipientiae esset exutus , crederes tantum testimoniis divinis quae
ante jam dixi, vel quae non dixi, et in sanctis Scripturis
reperiuntur innumerabilia, Deum nullis meritis hominum gratiam suam
dare, per quam se eis ostendat ad credendum et serviendum sibi: et non
quaereres, imo non discuteres, Deus quare id non in omnibus
operetur, quia bene et juste semper omnia quaecumque vult operatur, et
voluntati ejus nemo resistit; propter quod omnia quaecumque voluit
fecit (Psal. CXIII, 3). Ideo cur hoc illi operetur, illi
non operetur, metuentem me et trementem judicia ejus inscrutabilia et
incomprehensibilia , nolo interroges: quia quod lego, credo et
veneror, non autem discutio. Quis est enim homo qui respondeat Deo?
Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me sic fecisti?
Habet enim potestatem figulus luti, ex eadem massa aliud vas quidem
facere in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 20, 21).
Sed interroga eum qui dixit, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit
me, attraxerit eum (Joan. VI, 44): et, Non omnes capiunt
verbum, nisi quibus datum est (Matth. XIX, 11): et, Vobis
datum est nosse mysterium regni coelorum, caeteris autem non est datum
(Id. XIII, 11): et, Nemo novit Filium, nisi Pater;
neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius
revelare (Id. XI, 27): et, Sicut Pater suscitat mortuos et
vivificat, ita et Filius suscitat mortuos et vivificat quos vult
(Joan. V, 21): et, Quia Spiritus ubi vult spirat; et,
Quia non potest homo a se facere quidquam, nisi datum illi fuerit
desuper (Id. III, 8, 27). Item interroga eum qui dixit,
Vobis datum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut
etiam pro illo patiamini (Philipp. I, 29): et, Non volentis,
neque currentis, sed miserentis est Dei; et cui vult miseretur, et
quem vult indurat (Rom. IX, 16, 18). Et quia Spiritus
sanctus dona charismatum suorum dividit singulis prout vult (I Cor.
XII, 11), non prout volunt. Et quibus voluerit, non qui
voluerunt, notas fecit Deus divitias gloriae sacramenti sui
(Coloss. I, 27). Istae sunt universae viae Domini
investigabiles, misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10):
quas si scire quaeris, Paulum interroga, et respondebit tibi dicens,
Altum sapere noli, sed time; quia quis cognovit sensum Domini, qui
instruat eum ? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit
illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso
sunt omnia; ipsi gloria in saecula (Rom. XI, 20,
34-36). Interroga etiam David, et dicet tibi: Quis sapiens,
et intelliget haec (Psal. CVI, 43)? aut quis loquetur
potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus (Psal. CV,
2)?
10. Ista igitur cum facit Deus incomprehensibilis et investigabilis
atque inenarrabilis, non personarum acceptione facit, nec injusto
judicio, sed plane justo, alto, secretoque. Haec est fides
catholica, quam si sequi velis, non eris de judiciis Dei
incomprehensibilibus curiosus et contentiosus, sed eris cum catholicis
humilis et mansuetus. Non ut dicas Deo, interrogando, Quae est
voluntas tua? sed tremendo, Fiat voluntas tua (Matth. VI,
10): quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia
(Psal. LXI, 12, 13). Modo enim quia judicia Dei in
operibus ejus ab homine narrari non possunt, ideo injustus est Deus?
Imo justus est et incomprehensibilis judicio justitiae suae, et
irreprehensibilis operatione voluntatis suae. Taceat reprehensibilis,
mendax, et injustus homo, ut faciat irreprehensibilis, verax, et
justus quaecumque voluerit Deus. Si tantum attendas peccatum primorum
hominum, quo massa humani generis damnari meruit, quia secundum
testimonium Pauli apostoli, Ex uno omnes in condemnationem (Rom.
V, 16), poteris agnoscere judicia Dei esse justissima. Inde est
enim malum meritum in hominibus, tam in parvulis quam in majoribus
praecedens judicia Dei, ut justo ejus judicio puniantur. Quare autem
in hoc, ut dixi, malo merito praecedenti, non omnes puniuntur, aut
cur inde non omnes salvantur, ego serviens Domino in timore et
exsultans cum tremore, misericordiam ei et judicium canto: quia
judicium facit praecedente causa, salutem vero donat misericordia
praeveniendo malam causam. Res igitur ejus sumus. Oculus tuus,
utquid, haeretice, nequam est? Habet potestatem paterfamilias justus
et misericors de re sua facere quod vult: id est, de reo mortis
judicis est quam vult ferre sententiam.
|
|