|
11. Audi tamen adhuc calcatius, ut ad propositum superioris
disputationis revertamur quia homo vulneratus libero arbitrio per Adae
peccatum, sine gratia Dei, id est, per se solum sanare se non
potest, nec sponte ad paradisum reverti, sanctorum numero sociandus;
nec eum gratiam meritis ullis accipere, sed totum sua misericordia
Deum peragere. Homo quidam, ait Dominus in Evangelio, descendebat
ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam
despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt, semivivo relicto.
Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso illo,
praeterivit: similiter et Levita, cum esset secus locum et videret
eum, pertransiit. Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus
eum, et videns eum, misericordia motus est. Et appropians alligavit
vulnera ejus, infundens oleum et vinum; et imponens illum in jumentum
suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. Et altera die protulit
duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam ejus habe, et
quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi (Luc. X,
30, 35). Homo iste quidam ipse est humanum genus, descendens ab
Jerusalem in Jericho, id est, de paradiso ad hunc mundum.
Jerusalem enim hebraice dicitur, latine autem Visio pacis
interpretatur. Recte ergo in visione pacis paradisum dicimus. Ante
enim quam peccaret homo, in visione pacis erat, hoc est, in
paradiso, ubi quidquid videbat, pax erat et laetitia. Inde
descendens, id est, humiliatus et miser factus per peccatum, in
Jericho, in mundum videlicet: Jericho enim in qua mundus ponitur,
Luna interpretatur; quia sicut luna oritur et occidit, ita et
mundus, cum in eo orta occidunt, et iterum oriuntur. Incidit in
latrones, in diabolum et angelos ejus: per inobedientiam enim, ut
saepe dictum est, primi hominis, diabolus humanum genus despoliavit et
vulneravit, morum scilicet ornamentis et bono possibilitatis liberi
arbitrii perdito. In illo enim peccante plagam fecit, in nos vero
plagas, cum per unum illius peccatum, quod nascentes trahimus,
superaddimus multa peccata. Quid est autem, Relicto eo semivivo
abierunt? Recte dictus est semivivus: habebat enim vitalem motum, id
est, liberum arbitrium vulneratum, quod ei solum ad aeternam vitam,
quam perdiderat, redire non sufficiebat; ideo et semivivus dicitur.
Jacebat ergo humanum genus vulneratum in mundo. Sed cur jacebat,
dicite, si per se surgere poterat vel sanari, nullius indigens
adjutorio? Sed jacebat vulneratus, quia vires ei propriae ad
surgendum, quo sanandum se, medicum, id est Deum, requireret, non
sufficiebant. Descendens sacerdos eadem via, cum videret illum,
praeterivit. Similiter et Levita cum videret eum, pertransiit. In
his duobus, id est, sacerdote et Levita, duo tempora intelliguntur,
Legis scilicet et Prophetarum. In sacerdote lex, per quam
sacerdotium et sacrificia instituta sunt. In Levita vaticinium
Prophetarum, quorum temporibus omne humanum genus sanari non potuit:
quia regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non
peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est forma
futuri (Rom. V, 14): id est, etiam in omnibus sanctis et in
parvulis, qui praevaricati non sunt sicut Adam; et tamen propter
peccatum praevaricationis, quod nascentes ex eo traxerunt, tanquam
chirographo paterno constricti, stipendium peccati moriendo solverunt.
Stipendium enim peccati, mors (Id. VI, 23). Et quia per
legem cognitio peccati (Id. III, 20), non abolitio. Lex
enim jubet ut cognoscat se homo peccatorem esse, quod ignorabat, non
peccatum tollit. Ideo et Apostolus: Nam concupiscentiam, inquit,
nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces (Id. VII, 7).
Lex itaque nihil ad perfectum adduxit (Hebr. VII, 19). Quia
si ex lege justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. I,
21). Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege
esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut
promissio ex fide Jesu Christi, qui omnia peccata tollit, daretur
credentibus (Id. III, 21, 22). Plenitudo enim legis et
prophetarum Christus, qui venit non solvere legem et prophetas, sed
adimplere (Matth. V, 17).
12. Sacerdote ergo et Levita pertranseuntibus, iter faciens
Samaritanus venit secus eum. Samaritanus, ipse est salvator
Christus: quia Samaritanus Custos interpretatur, cui recte
dicimus, Custodi me, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum
tuarum protege me (Psal. XVI, 8). Quid est autem, venit
secus eum? Venit in similitudine carnis peccati, non ut ille qui
jacebat in carne peccati; ideo secus eum, quia in similitudine. Et
videns eum, misericordia motus est. videns eum, quid? jacentem.
Numquid surgentem et currentem? Et ideo misericordia motus est: quia
in eo, quo curari dignus esset, meritum nullum invenit. Et
appropians alligavit vulnera ejus. Quid est, alligavit vulnera ejus?
Sicut scriptum est, Qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum
fecit (II Cor. V, 21). De peccato scilicet damnavit peccatum
in carne (Rom VIII, 3). Infundens oleum et vinum, hoc est
chrisma sanctum et sanguinem suum. Et imposuit illum in jumentum
suum: in adjutorium videlicet gratiae incarnationis suae; quia, sicut
scriptum est, Hic peccata nostra portavit, et pro nobis doluit
(Isai. LIII, 4). Et duxit in stabulum: scilicet donans ei
fidem ad credendum in se, duxit in Ecclesiam suam, quae omnibus
ambulantibus in via fidei, tanquam stabulum patet ad succedendum. Et
altera die: quasi tempore alio, post resurrectionem utique et
ascensionem suam; protulit duos denarios, videlicet Vetus et Novum
Testamentum, in quibus unum numisma Dei regis est. Et dedit
stabulario, Paulo apostolo, qui est vas electionis, cui sollicitudo
est omnium Ecclesiarum (II Cor. XI, 28). Et ait, Curam
illius habe: id est, quae ad fidem meam pertinent, quomodo eum
oporteat ad plenam sanitatem pervenire, doce illum. Et quodcumque
supererogaveris, dum rediero reddam tibi: si quid ergo super
Evangelium, tanquam misericordiam consecutus ut esses fidelis, ad
ejus utilitatem sapueris, dum rediero judicaturus mundum, et unicuique
redditurus secundum opera sua, reddam tibi. Quid est autem quod super
legem et Evangelium plus Paulus erogavit? Illud puto quod ipse ait
ad Corinthios, De virginibus autem praeceptum Domini non habeo,
consilium autem do tanquam misericordiam consecutus a Domino ut sim
fidelis; vel illud etiam ubi de conjugibus ait, Nam caeteris ego
dico, non Dominus (I Cor. VII, 25, 12), etc.
13. Ista interim jam a majoribus Ecclesiae catholicae tractatoribus
dicta vel exposita sunt: sed tunc a nobis limes fidei sanae
defenditur, quando termini quos posuerunt sancti patres, non
transferuntur, imo observantur et defensantur a nobis. Ecce
quemadmodum curatur hominis liberum arbitrium vulneratum. A die ergo
adventus sui Dominus, quo venit sanare vulneratum jacentem, usque ad
diem reditus sui, quo judicaturus est mundum, stabulario curam habere
jubet sibi traditi sauciati: significans quod a die qua datur homini a
Deo per motum misericordiae ejus, non per meritum quod in vulnerato
non invenitur, ut sanetur, usque ad diem assumptionis ejus, nisi sub
cura gratiae fuerit, ad perfectum pervenire non posse. Sicut
stabularius ejus Paulus docet, scribens ad Philippenses: Confidens
hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum perficere, perficiet
usque in diem Christi Jesu (Philipp. I, 6). Item Petrus
apostolus in Epistola sua prima: Deus autem, inquit, omnis
gratiae, qui vocavit nos in aeternam gloriam suam in Christo Jesu,
modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque; ipsi gloria
et imperium in saecula saeculorum. Amen (I Petr. V, 10,
11).
|
|