CAPUT IX.

14. Quid etiam aliud ostenditur et in ove illa perdita ex centum ovibus, nisi liberum arbitrium, possibilitatis bono vitio primi hominis perdito, a justorum errasse consortio, nec per se ad cortem , id est, ad paradisum de quo exivit, fidelium numero resociandum posse reverti, nisi indebita gratia, sua utique voluntate, bonus pastor Christus, qui pro ovibus animam suam posuit, de deserto errantem, hoc est, de isto mundo in quo homo divini praecepti desertor exsulatus est, et errat libero arbitrio in operibus diaboli, humeris suis superimpositum, in adjutorium scilicet fidei et charitatis suae, revocaverit (Luc. XV, 4)? Hoc enim, ut dixi, ipse Dominus probat, cum in parabola volens hominem intelligi, ovem dicit errasse, quae non sponte redierit, sed a pastore requisita ad ovile proprium ejus sit humeris reportata. Vel cum vulneratum a latronibus, non proprio gressu, sed jumento superimpositum ad stabulum dicit esse delatum. Quod magister ille Gentium gratia fidei illuminante videns, de se praesumentibus dicit: Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16).

15. Sed ais mihi: Si non volentis, neque currentis est invenire Deum, quomodo scriptum est in Psalmis, Et ex voluntate mea confitebor illi (Psal. XXVII, 7): et iterum in Apostolo, cum in figura vasorum de peccatoribus dicit, Si quis ergo mundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum semper paratum (II Tim. II, 21)? Accipe fidei rationem. Alia causa est adhuc non credentis, alia jam credentis. De non credente, id est, adhuc Deum ignorante, ut cognoscat et credat, in quo opera bona nulla sunt, dictum est, Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei: quia in vanitate sensus tenebris obscuratum habens intellectum, liberi arbitrii lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, videre non potest, nisi Deus propter suam misericordiam, qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxerit in corde ejus, ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Jesu; ut ablato velamine, id est, nebula peccati de corde ejus, converti possit ad Dominum, qui spiritus est. Cum autem acceperit Spiritum Domini, erit in eo libertas ad Domini capessenda praecepta: quia ubi Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Habet autem thesaurum istum in vase fictili, in corpore videlicet suo terreno; ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex ipso. Ideo non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Fit hoc etiam multifarie multisque modis, in his qui jam Deo serviunt, cum gratiae ejus miseratione subito ad ea perveniunt bona, quae non voluerunt, neque cucurrerunt.

16. Jam vero credentis, id est, illuminati atque reparati in libero arbitrio per gratuitam gratiam Salvatoris vox est, Et ex voluntate mea confitebor illi. Sed ut possit eidem confiteri, non in se, sed in Domino gloriatur, cum dicit, Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum, et refloruit caro mea: propterea sequitur, Et ex voluntate mea confitebor illi (Psal. XXVII, 7). Sua est utique omnis fidelis voluntas bona, cum in eo per Christum ut esset bona, de lapsu est reparata. Quapropter quidquid vult bonum, quidquid potest, a Domino est. Quia sine me, ait Dominus in Evangelio discipulis suis, nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Item in eodem Evangelio, id est, secundum Joannem: Non potest homo a se facere aliquid, nisi datum illi fuerit desuper (Id. III, 27). Item apostolus Paulus ad Corinthios: Fiduciam autem talem, inquit, habemus per Christum ad Deum; non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est: qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 4-6).

17. Ita ergo et illud est quod dicit Apostolus: Si quis ergo mundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne bonum opus paratum (II Tim. II, 21). Cum enim deliquerit jam redemptus per gratiam Baptismi propria voluntate, et in peccatis suis permanens ex hoc migraverit mundo, efficitur vas ligneum, quod facile devoretur ab igne gehennae; aut certe fictile, quod comminui possit virga recta, virga regni Christi, id est, judicio aequitatis ejus; quem, sicut dicit Apostolus, benignitas Dei salvandum ad poenitentiam adduxerit (Rom. II, 4): secundum quod iterum ad Timotheum dicit, Ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem (II Tim. II, 25, 26): et cibaverit eum pane lacrymarum, potumque dederit ei in lacrymis et mensura (Psal. LXXIX, 6). Mundat se ab hujusmodi vasis: quia cum Dei misericordia se praeveniente agit et ipse satis per liberum arbitrium ut mundetur. Sola autem voluntate sua si praesumat, mundari non potest: imo nec ex corde poenitere compellitur: quia Petrum nisi Dominus respexisset, nunquam poenitentia motus amare flevisset (Luc. XXII, 61 et 62). Poenitentia ergo res est optima et perfecta, quae defectos revocat ad perfectum. Sed omne datum optimum, Jacobus inquit apostolus, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17). Oportet ergo ea orare poenitentem, quae ad ejus mundationem expediunt. Quod ut faciat, unde sit audi. Similiter autem, ait Paulus apostolus, et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis, id est, postulare nos facit, gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26).