|
1. Item aiunt, Libidinem in homine naturale esse bonum, nec in ea
esse quod pudeat. Respondemus: Libido non est naturale bonum in
hominibus, sed per peccatnm primorum hominum accidens malum, atque
pudendum: cujus non Deus auctor est, sed diabolus. Quod vos
errantes, et alios in errorem mittentes, ideo naturale bonum esse
dicitis, quia Deum pestis hujus auctorem creditis, non diabolum.
Omne enim, quod natura bonum est, Deus summe bonus ex nihilo fecit,
non diabolus. Nos autem libidinem non naturale bonum, sed naturale
esse malum dicimus credimusque. Naturale autem malum sic dicimus, non
quia sit naturae Deo opifice congenitum, sed quod a peccante natura
transierit in peccatricem naturam, id est, quod sit naturae peccantis
vitium, non ipsa natura. Omne enim malum natura non est, sed actus
accidens defectu boni. Quamobrem quod natura non est, Deus non
fecit, quia natura est omne quod fecit. Hoc ergo malo in Adam, qui
male bonum illicitum concupivit, ut dixi, humana natura est vitiata,
quod omnis trahit ex semine natus. Sed forsitan quaeris a me dicens:
Quemadmodum potuit malum serpentis, hoc est diaboli, in bonum hominis
transire naturae? Ausculta: Serpentis nonnunquam venenato flatu
hominem et mori novimus statim, et ut mori possit graviter perurgeri.
Quapropter interrogo, responde quomodo potest alienae naturae virus
flatile humanae sic praevalere naturae, ut omnes artus ejus flatu
mortifero farciat , ut vitalem flatum ex ea cogat exire? Sed novi
quia nihil dicturus eris. Peccato enim protoplasti non credis miseram
factam esse humanam naturam et mortalem, unde potest qualibet accidente
infirmitate facile deprimi vel occidi. Audi ergo: Sicut nunc in
peccatore serpentis flatu pestifero venenum infligitur, et per illud
mori compellitur, et a Marso, id est incantatore, inspectus
afflatitius dicitur; quia serpens illum, inquit, afflavit; et statim
pro salute ejus parat antidotum, quo possit venenum superare: ita tunc
in peccante Adam, cum serpenti, hoc est diabolo, magis suadenti,
quam Deo praemonenti ne faceret, sese incautus praebuisset ,
avertente se ab illo irato Deo, fraudifero flatu venenosa et mortifera
libido inflicta est , tanto eum deinceps opprimens dominatu, ut etiam
peccare nolentem, sicut venenum trahit ad mortem, peccare, id est
malum velle, incitaret invitum. Hinc peccator, hinc vitiatus
vitiosusque factus et dictus est, hinc privationem meruit vitae.
Contra hoc venenatum malum ne praevaleat, misericordia inspiciente
Dei , remedium, id est antidotum, per Jesum Christum donata est
gratia, ne omnis homo penitus interiret. Quod si credere non vis,
quaeso ut dicas quomodo potest molli sibilo serpens venenum, ut
perimat, homini propinare, quod contingere hominum nullus ignorat?
Sed quantumlibet tergiverseris, intercedente peccato sub diaboli
serpentis malo natura humana potuit captivari sicut serpentis terreni
potest flatili veneno exanimari: quia sic illud potuisse transire
credimus, sicut istud posse fieri cognoscimus et videmus; quod penitus
nec illic potuisset, nec hic, si natura nostra inculpabilis
permansisset.
|
|