|
2. Quaerendum est igitur, cur hoc malum, de quo agitur, libido
dicatur. Sine dubio a libendo, id est a libitu, per derivationem
libido est nuncupata. Sed ais mihi: Ergo omne quod libet, libido
est? Respondeo: Non omne quod libet, libido est; sed omne quod
male libet, libido est. In bono enim libitu libido dici non potest,
sed voluntas, de ratione scilicet mentis naturalis exoriens. In malo
vero libitu non voluntas est, sed voluptas, quam fecit transgrediens
protoplasti voluntas: cum scilicet illicitum male libuit suadente
serpente, cujus sibilo venenoso, ut supra jam dixi, hunc morbum quem
non habuit ante culpam ejus delinquens natura concepit, et per coitum
seminum transmisit in posteros. Factos enim primos homines absque
libidinis malo, Scriptura sancta testatur, cum dicit: Et erant ambo
nudi, Adam et mulier ejus, et non confundebantur (Gen. II,
25). Quid est, non confundebantur? Id est, nullis ad
peccandum, sicut contigit post peccatum, libidinis stimulis
urgebantur. In voluntate enim eorum creatus erat licitus genitalium
usus ad gignendos videlicet filios, non in voluptate luxuriae: post
peccatum vero hanc eisdem accidisse ipsa iterum Scriptura demonstrat,
dicens, Et aperti sunt oculi eorum, et sciverunt quia nudi erant, et
consuerunt folia fici, et fecerunt sibi tegumenta. Sed numquid
clausis oculis erant creati, quia dictum est, Et aperti sunt oculi
eorum? Quod si clausi fuerunt oculi eorum, quomodo verum erit quod
scriptum est, Et vidit mulier quia bonum est lignum ad escam, et quia
optimum est videri oculis, et speciosum ad intuendum (Id. III,
7, 6)? Aperti ergo erant oculi eorum ad intuendum opera Domini,
quae valde bona creavit: clausi vero erant ignorantia mali, quod
Creator bonorum omnium non creavit. Et aperti sunt conscientia
delicti pulsante, vel cum in se viderent, id est sentirent, jam
nudati animae carnisque pace motum quemdam turpissimum atque praecipitem
noviter accidisse: unde confusi ad fici folia cucurrerunt, et his
libidinis pudore sollicitata membra texerunt. Quod si naturale bonum
est secundum vos ista libido, et nihil est in ea quod pudeat; quaero,
qua ex causa post transgressionem naturalia membra texerunt, et non
sicut ante peccatum fuerant permanserunt, quando utique nudi erant, et
non confundebantur? Nihil enim Deus unde confunderetur homo, cum eum
plasmaret ad suam imaginem, in ejus forma creavit. Quod si non
secundum fidem nostram de accidentis malo libidinis post peccatum
confusi sunt, secundum dogma vestrum Deus in eis fecit unde
confunderentur: nec enim aliud dicitis, cum turpissimae libidinis
Deum esse auctorem praedicatis.
|
|