|
3. Sed respondes forsitan: Absit ut Deus fecerit in protoplastis
pudorem. Iterum ergo, iterumque percontor: Si nihil unde pudeat,
Deus fecit, et plena fide dicitur, quia penitus non fecit; et malum
libidinis ex diabolo non est, quod recta fide non dicitur, quia ex
ipso est: dicite cur texerint genitalia membra post culpam, quae a die
institutionis suae invicem videbant et non tegebant. Si dixeris,
propter peccatum: ergo confitere et accusa malam libidinem, cujus
impudentiam pudentes foliis fici texerunt. Quod si dicere nequis,
aperte Deum pudoris hujus auctorem esse criminaris: quia cum ex malo
libidinis a vobis negatur confusio contigisse, Deus apertissime
hominum opifex accusatur. Sed utinam sic vos istam libidinem laudare
erubesceretis, sicuti tunc illi, cum se peccasse ejus convincente motu
deprehenderent, erubuerunt. Quid vero indicant folia fici, quibus,
ut dixi, non Deo auctore pudenda membra, sed per peccatum facta
texerunt, nisi quemdam pruritum libidinis turpem? Imo cur illas
corporis partes texerunt, et non potius manus quibus prohibita
attrectaverunt, aut ora quibus male desiderata ederunt? Sed illa
membra texerunt, in quibus peccati cupiditas exardescens
concupiscentiam incontinentis gutturis accusabat. Ista est vestra
laudabilis atque dilecta libido , per quam, ut ait Apostolus, caro
concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17): contra quam
spiritus spem habens in Deo, nisi fortiter concupiscat, nec caro nec
spiritus vitam possidebunt aeternam. Sic stulti estis, ut istam
discordiam carnis et spiritus, diabolum excusantes, Deum accusantes
fecisse credatis. Sed absit, absit hoc malum a catholicis sensibus,
ut auctorem libidinis Deum esse, audeant cogitare vel dicere.
|
|