|
4. Contra hoc venenum de gratiae antidoto confidentes omnes sancti,
castigantes corpus suum, et in servitutem redigentes, ne forte a fide
Christi reprobi efficerentur, fortiter pugnaverunt et pugnant. De
hac enim congressione loquebatur apostolus Paulus, cum dixit: Ego
igitur sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem
verberans: et tanquam e contrario responderetur ei, Quis est, vel
ubi est adversarius tuus, contra quem pugnas? respondens ait,
Castigo corpus meum, et in servitutem redigo (I Cor. IX, 26,
27): id est, in corpore meo est, non in aere, contra quem pugno;
libido est scilicet inimica vitae meae, quae me currentem placere Deo
per ducatum gratiae ejus, diversorum libituum malorum per momenta
aculeis impugnat et provocat, quo agonis mei cursum impediens,
auctorem suum diabolum faciat esse victorem. Ideo castigo corpus
meum, ubi porto hostem meum: in me pugnanti contra me virtute gratiae
confortatus repugno pro me. Sed tunc hostis potentiam destruo, cum
castigans corpus meum infirmor in me. Cum enim infirmor, tunc potens
sum (II Cor. XII, 10). Gratias autem Deo, qui dedit
nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV,
57). Quod si non propterea castigabat corpus suum, quo malarum
concupiscentiarum appetitus vel stimulos superaret libidinis, cur hoc
se facere dicebat, illo melius sapientes et docentes exponite. Non
enim naturale esse bonum libidinem praedicaretis, si castitatem
intuentes, ut Paulus corpora vestra castigaretis; imo impudenti
fronte lascivientes, ejus motum sic procaci lingua laudatis in
publico, ut cunctis pateat quid a vobis geritur in secreto: si tamen
quos laudare publice non pudet, eligant vel secretum. Rogo,
erubescite, unde protoplasti, ut jam dictum est, post peccatum
erubuerunt, quorum et ipsi peccatores sumus filii; et credite malum ex
diabolo, non bonum ex Deo esse libidinem. Quam Apostolus legem,
hoc est, malam consuetudinem nominat, et esse dicit in membris
contrariam legi mentis, ne obediatur legi Dei.
|
|