CAPUT V.

5. Audite ergo quanta sit iniquitas hujus mali, quidve hinc homo patiatur infirmus, Apostolo dicente et disputante inter caetera: Nam concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Non dixit, Concupiscentiam jam non habebam; sed, nesciebam, quid? utrum malum esset. Habebam igitur, sed tanquam naturale bonum esse credebam: cum autem lex diceret, Non concupisces; cognovi non naturale bonum, sed per peccatum accidens esse malum concupiscentiam. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Cum ergo sperarem, quod viribus propriis jubente lege possem concupiscentiam vincere; majoribus magis ejus urgebar stimulis, et infirmante me, cupiditas augebatur. Sine lege enim peccatum mortuum erat. Quod peccatum? Libido utique, quae et concupiscentia mala dicitur. Non dixit, Non erat; sed, mortuum erat: id est, cum praeceptum legis, quod est ei contrarium, adhuc non esset, in peccatore latebat, quia legis imperio demonstratum est. Ego autem sine lege vivebam aliquando. Priusquam scirem mandatum legis, in operibus cupiditatis me vivere arbitrabar. Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit; ego autem mortuus sum. Vixit enim intentione mortifera prima lege, id est, quando in paradiso captivavit Adam: revixit eadem fallacia secunda lege, et occidit me, tanquam suum captivum, filium transgressoris; quia per legem cognitio peccati, non victoria de peccato. Et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Optime dixit, Inventum est mihi: id est, non mandatum Deus ad mortem dedit, sed visum est mihi tanquam mortiferum, eo quod illud virtute propria implere non possum; cum ego non mandati vitio, sed stimulo concupiscentiae mortis percussus moriar. Stimulus enim mortis peccatum. Nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me, et per illud occidit. Videns peccatum, quod est, ut saepe dictum est, cupiditas unde libido exorta est, de legis auctoritate nihil valere me contra se; sicut Adam, interjecto mandato ad praevaricandum, de quo vitium peccandi contraxi, seduxit et me, tanquam denuo dicens, Non morte morieris, si de ligno manducaveris interdicto; imo aperientur oculi tui, et eris sicut dii, sciens bonum et malum (Gen. III, 4, 5). Ideo et per illud occidit.

6. Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Non igitur imputo legi Dei, quod vitio meo factus infirmus, praeceptum ejus implere nequeo: quae etsi jubendo non juvat, tamen sua sanctitate et justitia malum esse concupiscentiam, quod nesciebam, ostendit; quia peccatum, ait, non cognovi, nisi per legem: et docuit ad superandos ejus illicitos appetitus, cum in me deficio, debere divinum auxilium implorare. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Numquid enim mandatum bonum, contra mortis opera datum, in mortem mihi est commutatum? Absit. Ego videlicet quod morior, non mandati boni vitio morior, sed mandato bono vitio meo transgresso. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. Ut ergo concupiscentiae malum, quae radix est omnium malorum, cognoscatur malum, per mandatum bonum praevaluit in me magis, non defecit: quia lex subintravit ut abundaret delictum. Mortem ergo mihi operatum est delictum, cum ex delicto, id est, ex concupiscentia mala, infirmante me virtute propria ad obediendum legi, delicta creverunt. Et factum est supra modum peccans peccatum per mandatum, cum per legem, ut dixi, non defecit, sed magis immoderatis cupiditatibus crevit: quia virtus peccati lex est, prohibendo et non auferendo . Scimus enim quod lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Spiritu igitur Dei tam docente quam juvante, quo lex data est, non sola voluntate carnali legis , possunt impleri praecepta: quia per legem vitia mea tantum agnosco, non aufero. Frustra de carnis infirmitate praesumo, hostem meum, cui Dei judicio justo sum traditus propter peccatum, cui me voluntas vendidit protoplasti, solus superare non valeo. Jubet Deus: imo faciat, ut fiat quod jubet. Venumdatus sum sub peccato: justam suam sententiam, qua me peccantem damnavit, misericordia mutare dignetur . Lex spiritualis est, ego autem carnalis sum: ipse me compotem suae faciat legis, ut Spiritus virtute praecinctus, perfectae legis tuba gratia praecedente, possim inimicum in corpore superare.

7. Quod enim operor, non intelligo. Quod mala videlicet concupisco, non ea ut veniant quaero vel opto; quia natura non tali sum institutus: sed hoc malo quo est per noxam vitiata natura, cum aurem praebeo legi , caliginosis subito ac pravis desideriis conturbor illectus. Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Legis mandato de propriae voluntatis conatu parere volo, et non valeo: peccato vero dum resisto, consentire delector. Si autem quod nolo, illud facio; consentio legi, quoniam bona. Dum ergo volo ut nullum concupiscentiae malum concipiam appetitum, et magis hoc facio; magnum vere malum esse concupiscentiam in membris meis , quae me peccare cum quadam delectatione sollicitat, legi consentio; id est, credo, et per ipsam agnosco; quia cum sua bonitate mihi dicit, Non concupisces, venenum mortis in concupiscentia esse designat. Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Igitur hoc malum, quod discordare facit corpus et spiritum, ut sit in me, non ego opto vel facio, qui illud demonstrante lege, ex quo malum esse cognovi, ne sit in me, consentire legi contendo: sed dum de meo velle et posse id stirpare non valeo , idem peccatum, quod in me inflictum est per peccatum, manens in me, ea quae nolo operatur adversum me. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Certus sum ergo, quod haec concupiscentia, quae est conatui meo adversa in corpore meo, non est bonum. Cum enim resistitur ei et defecisse putatur, magis magisque sua malitia in variis appetitionibus innovatur. Nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Volo quidem tam hoc peccatum vincere, quam legis praecepto parere. Quod utrumque bonum ut perficiam, posse mihi de me cum velle meo non sufficit; quia sufficientia nostra non a nobis, sed ex Deo est. Non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago. Ad bonum igitur peragendum voluntas mea de se praesumens, et non de Deo, nihil proficit: ad malum vero etiam quod non vult, aliquoties inclinatur ut velit. Si autem quod nolo, illud facio; non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Cum itaque nolle meum concupiscere provocatur, ut velit, non voluntas resistens id agit, sed peccati cupiditas, quae a sola mea voluntate superari non potest: quia sine me, ait Dominus, nihil potestis facere (Joan. XV, 5).

8. Invenio igitur legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Quia igitur malum concupiscentiae adjacet mihi, id est, sponte, et cum non desideratur occurrit, et ut perpetretur est voluntati depravatae possibile, quia sine Deo, ut jam dictum est, non potest enervari; tamen videtur mihi de me praesumenti ad perficiendum bonum, legis videlicet mandatum, ut coepi fore possibile, si secundum interiorem hominem, hoc est animae rationem, contra mortales corporis mei motus tota voluntatis intentione, totisque naturae meae viribus non destitero repugnare. Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Et ecce video in me, id est sentio, contrariam legem, concupiscentiam scilicet malam, morbo libidinis sordidatam, obviantem et resistentem et praevalentem legi mentis meae. intentioni videlicet animi mei naturali, et captivum me ducentem in lege peccati, hoc est, in praevaricatione protoplasti, quae est in membris meis: quia per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12).