|
10. Pergite adhuc per campos loquacitatis vestrae, qua tantae
turpitudinis squalorem laudare non erubescitis, et clamate secundum
consuetudinem vestram, dicentes:
|
“Libido calor bonus est genitalis,
nec est quod pudeat in ea: quia si malum esse dicatur, nuptiae jam
damnabuntur; sine illa enim non poterit proles existere.”
|
|
Ex hoc
advertant dilectae vestrae castissimi expugnatores, quantum libet,
quod tantum laudare delectat: aut si non libet, cum suadet ut libeat,
et expugnatur a vobis , cur bonum praedicatis, quod in vobis adversum
esse sentitis? rogo, erubescite. Nemo unquam quod sibi est
inimicum, bonum dicere delectatur et laudum praeconiis adornare.
Fallimini prorsus et fallitis, imo decepti estis et decipitis. Non
est iste calor bonus, nec genitalis in bonis genitalibus membris, quae
formavit Deus, sed malus, ut saepe dictum est, auctore diabolo
praecedente peccato. Isto calore si vigor mentis vestrae ad illicita
non dissolveretur, non a vobis tam licite laudaretur, quin potius
sicut a Catholicis damnaretur.
11. Sed iterum respondetis, ut superius dixi, tanquam clypeum
vestro dogmati opponentes, ne vobis valeant simplices quos decipitis
resistere, et dicitis:
|
“Nuptiae damnabuntur, si libido damnetur,
quia absque illa soboles non gignitur.”
|
|
Quid praestigiosissimis
assertionibus vestris diem in noctem mutare nitimini? quid nebulis
serena convolvitis? quid intuentibus lucem, ferventes in calore
turpi, quem optimum praedicatis, ut cordis eorum oculos perturbetis,
fumi amaritudinem eructatis? Nuptiae auctore Deo valde sunt bonae,
nec damnantur prorsus, cum voluptuosa libido damnatur. Nuptiae
filiorum procreandorum causa sunt institutae, sicut scriptum est,
Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28):
quarum licitus usus non in luxuria libidinis institutus est, sed sine
illa imperio honestissimae voluntatis, tantum, ut dixi, causa
natorum. Quia Adae et Evae ante peccatum, cum adhuc scilicet in eis
morbus iste non esset, dixit Deus, Crescite, et multiplicamini, et
replete terram. Post peccatum vero, ut jam superius disputatum est,
sibilo venenosi serpentis, cujus callidis decepti sunt blandimentis,
hanc inquietam et mortiferam pestem eorum corpora conceperunt; et per
licitum usum, posteaquam de paradiso projecti sunt, in posteros
transmiserunt, tanquam peccati sui testimonium haereditario jure
dimittentes in nobis: ut ex hoc praevaricatorum nos esse filios
cognoscentes, non gloriemur de nobis, id est de natura nostra
peccatrice, in conspectu justi judicis Dei; sed ejus misericordiae,
quae non in meritis constat, semper colla flectamus; quo dignetur in
paradisum revocare, unde merito exsules fecit.
12. Et in conjugatis igitur et in omni homine libido mala est:
nonnunquam enim ad illicita trahit, quia voluntati peccatrici, qua
factum est ut esset in membris, contraria est in tantum, ut ipsorum
conjugatorum ad licitum usum ardore sui sic anhelantes praecipitet
mentes, quo eadem licentia acti potius quam agentes agant. Fit enim
voluntas incontinens, dum illecta vincitur voluptate; sed venialis est
in conjugatis, malo bene utentibus. Quod ostendit Apostolus, cum
causa continentiae orationis tempus indicit conjugatis, et ad ipsum
iterum revertendum propter incontinentiam tentationis satanae
praecipit, dicens: Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad
tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne
tentet vos satanas propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico
secundum indulgentiam, non secundum imperium (I Cor. VII, 5,
6). Damnabilis est vero in adulteris et fornicatoribus, malo male
utentibus. Jam ergo cognoscite utrum Apostolus de malo veniam
promiserit conjugatis, an de bono: de malo ad tempus orationi vacandum
abstinere praeceperit, an de bono? Erratis prorsus, quia Deus qui
jussit fieri bonum, nusquam a bono prohibuit, sed a malo, dicens per
David, Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27).
13. Incunctanter omnino dicitur, bene uti hoc malo veniali
conjugatos, filiorum gignendorum videlicet causa, qui nascuntur Deo
opifice, non de accidentis libidinis malo, sed de bono licentiae
nuptiarum. Numquid enim cum vitis undique deserente agricola fuerit
sentibus occupata, et tempore suo jacens in dumis produxerit botros ,
de contrariis sibi spinis, quibus premitur, uvam produxit? Absit.
Sed de naturae suae bono, licet spinarum aculeis corrupto, bonos
attulit fructus. Similiter et triticum, si natum circumquaque
zizaniis operiatur, in quantum spicam produxerit, de naturae suae
bono, non de zizaniorum malo quibus impeditur, bonum intulit germen:
sic filii de naturae bono boni sunt fructus, non de malo libidinis
corrumpentis et vitiantis, cum quo nascitur omnis homo. Unaquaeque
ergo res manens in naturae suae bono, accidentibus sibi adversitatibus
arescit atque torpescit, cultoris semper indigens manu vel diligentia,
ut naturae suae, cui nihil est contrarium ab auctore suo Deo
congenitum, valeat respondere. Hoc agitur et in nostra peccatrice
natura: semper indiget auctore et cultore suo atque conservatore Deo,
ut spinis et tribulis zizaniisque libidinis vel omnium malarum
concupiscentiarum, quae, ut saepe diximus, non auctore Deo, sed
peccando contraxit, manu gratiae suae per Jesum Christum Dominum
nostrum, quamdiu in terram de qua sumpta est redeat, expietur, de
terra iterum in novum saeculum purissima reditura, per eumdem Jesum
Christum Dominum nostrum suscitata. Iterum ergo iterumque repeto:
Libido mala nihil bonis impedit nuptiis, quia non ab initio in ejus
sordibus sunt, sicuti jam supra diximus, ordinatae. Deus enim qui
sine concubitu apes fetare creavit, et agrorum cuncta semina absque
libidine seminari vel nasci decrevit, hominem quoque ex homine, si non
peccasset, per concubitum voluntarium, non per libidinis scortum
exoriri in paradiso permisisset. Cui qualiter id contigerit, in hujus
disputationis capitulo, quantum Dominus revelavit, jam me arbitror
ostendisse. Ideoque nuptiarum licentiam bonam valde fatemur, et malam
concupiscentiam in conjugatis damnabilem et voluptuosam esse catholico
ore clamamus, vestrumque dogma in ejus turpitudine horrendum,
sanctarum Scripturarum auctoritate damnamus.
|
|