CAPUT VIII.

14. Paulus est apostolus Christi, non Pelagius discipulus Antichristi, haeretice, qui dicit concupiscentiam in carne sua non bonum habitare: imo apertissime malum dicit, peccatum esse testatur, stimulum carnis suae nominat, a quo se colaphizari clamat, ne magnitudine revelationum extollatur (II Cor. XII, 7): cujus malis consideratis in corpore mortis suae, in quo bellum intestinum cum invisibili hoste gerebat, remedium salutis suae nullum penitus nisi solam gratiam Dei in Christo Jesu liberantem se invenisse testatur. Ipse dicit scribens ad Colossenses: Mortificate membra vestra quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, (Coloss. III, 5) etc. Respondete huic tanto doctori, cur ea mortificanda praecipit, si naturalia bona sunt? Sed melius in vobis Pelagio et Coelestio loquentibus, quam Christo in Paulo, e contrario praedicatis cum laudabili plausu, dicentes:

“Vivificate membra vestra quae sunt super terram; fornicationem mundam, libidinem bonam, concupiscentiam optimam.”

Demens, et secundum voluntatem tuam in reprobum sensum dimisse haeretice: de istarum sordium malo iterum dicit idem apostolus scribens ad Romanos, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus (Rom. VI, 12). Ille in veritate docendo prohibet his immunditiis obedire: tu in errore Pelagiano suades. Ille concupiscentiam menti contrariam, peccatum vocat: tu eam laudando, vel in ea delectando, bonum asseris naturale.

15. Stulti, aliquando jam sapite, et nolite de tanto malo gloriari, neque mendaces esse adversus veritatem, quae per os sanctorum suorum laudabilem dilectamque vestram concupiscentiam malam, et libidinem punit immundam. Ex his enim diversae tentationes oriuntur, quibus per momenta cum Deo placere contendimus, praepedimur, ut ait apostolus Jacobus: Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat: unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Dein concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacobi I, 13-15). Videte dilectam vestram semine laudum vestrarum concipientem dolorem , parturientem peccatum, generantem mortem. Cujus dum auctorem Deum esse praedicatis, sine dubio arguitis tantum apostolum, et Deum esse malorum dicitis tentatorem: quia ipse creavit secundum vos, unde tententur homines, abstrahantur et illiciantur; ac per hoc ipse unde pereant fecit. Quod si ita non sentiretis, Deum mortem fecisse minime diceretis. Sed audite adhuc repercutientem virga sapientiae coelestis vaniloqua ora vestra eumdem apostolum Jacobum. Unde inquit, bella et lites in vobis? Nonne hinc ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris (Id. IV, 1)? Auditis quale officium habet nimium dilecta vestra concupiscentia, id est, bella et lites, quibus discordare facit corpus et spiritum nostrum: et in ejus castris hostilibus, atque sub lege mortifera te, haeretice, militare delectat? Si pacem fidei catholicae sequereris, a turbine bellorum horum et litium, quo in cordis tui pelago circumquaque jactaris ne ad portum pervenias veritatis, facile gratiae gubernaculo poteras liberari , et cognoscere malum quod in malo positus putas esse pulcherrimum.

16. Audi et alium super Jesu pectus discumbentem, et contestantem, concupiscentiam non esse ex Patre Deo, sed ex mundo, et eam cum mundo transituram: Joannem dico apostolum. Nolite, ait, diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo: quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum (I Joan. II, 15-17). Claudite adhuc, si placet, oculos cordis ad videndum, et obturate aures ad audiendum tanti apostoli veritatem: et clamate dicentes, ne scilicet dilectae vestrae faciatis injuriam,

“Ex Deo est concupiscentia carnis, non ex mundo, et ideo calor bonus est genitalis.”