|
17. Sed quid ultra in proferendis testimoniis, quibus defensio
vestra probatur esse damnabilis, nitar promulgare sermonem? Quia si
omnia de legis divinae thesauris producantur, tempus me deficit
enarrantem. Audite ergo breviter, non brevia, sed crimine ingentia
caloris vestri amantissimi opera, quibus in illicitum coire praecipitat
hebetata corda mortalium, et erubescite et conticescite tandem. Isto
calore succensus et turpiter illectus nonnunquam pater inclinat filiam,
et operatur incestum: filius etiam patris thorum maculat, cum matri
vel novercae aliquando miscetur. In sororem frater cupidine ductus
incurrit: cognatam non erubescit opprimere. Virgo non sustinet
licentiam nuptiarum, sed stuprum tempore concupiscit illicito.
Maritus minime contentus licito uxoris amplexu, uteros contaminat
alienos . Similiter et uxor immemor proprii cubilis, adulterino amore
uxoris occupat alienae . Nam et masculi, relicto naturali usu
feminae, exardescunt in desideriis suis in invicem, masculi in
masculos turpitudinem operantes (Rom. I, 27). Horret etiam
plus iis quae diximus dicere, quod dum homo immemor suae naturae
rationalis, irrationali naturae, et alienae a sua , pecudi coire
compellitur. Quid de ruina aliquantorum servorum Dei et sacrarum
virginum dicam, quae hac tempestate naufragia patiuntur? Quidve de
diversis immunditiis, in quibus eorum auctorem ipsum sibi puto pro
vobis diabolum displicere? Ecce calor ille amantissimus vester in quas
ignominiarum sordes humanas ire illicit et praecipitat mentes? Ecce
quam illuviem etiam in sanctis Christi membris fuisse dicere non
tremuistis. Ecce cujus obscenitatis et turpitudinis estis acerrimi
laudatores, impudentissimi defensores; et, si non fallor, cum adhuc
non displicet, forsitan et factores. Quis enim de vobis bene
sentiat, quos de tanto malo bene sentire cognoscit? Si igitur in
vobis ullus pudor est, si honestas aliqua, si castitatis intentio,
tantam mali necessitatem, id est, concupiscentiam carnis sordibus
libidinis mixtam, bonum dicere et laudare desinite: cujus auctorem non
Deum, sed diabolum esse credite, praecedente protoplasti peccato: et
quod eam voluntas humana in turpissimis motibus refrenare non valeat
singularis, nisi gratia per Christum Dominum nostrum subvenerit
salutaris .
|
|