LIBER QUINTUS

Adversus quintum dogma Pelagianorum


CAPUT PRIMUM.

1. Item inquiunt,

“Parvulos non trahere originale peccatum, neque perituros a vita aeterna, si sine sacramento Baptismatis ex hac vita migraverint.”

Respondemus: Multum quidem jam de originali peccato, quo et parvuli tenentur obstricti, superius disputavimus: ac luce veritatis ostendimus, omne humanum genus hoc vitio claudicare. Dei etiam Filium in similitudine carnis peccati ob hoc venisse, ut morte sua per crucem vinceret mortem, et gratia sua gratuita, vulnera nostra curaret. Verumtamen falsa esse de parvulis, haeretice, quae praedicas, non solum nostro, sed et eorum salvatore Christo juvante, Scripturarum auctoritate convincam. Quid igitur apertius, quod parvuli Adae peccato nascantur obnoxii, dici potuit, quam quod dictum est per David, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea? Ille enim cum adulterium defleret, et homicidium quod Bersabeae causa commisit, hanc veritatem in suae confessionis gemitu eructavit, tanquam diceret, Non quod ex hoc solo facinore perpetrato peccator sim, qui antequam id facerem sine peccato non eram , imo jam peccator ab utero matris meae eram: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Vitium ergo peccati seminatus et conceptus de parentibus sumpsit, per quod adulterium et homicidium propria peccata peregit . Cum enim subjungens inquit, Ecce enim veritatem dilexisti (Psal. L, 7, 8); peccata propria voluntate commissa fatetur. Quia veritatem dicit Deo poenitens, quando nihil illi de commissis suis sceleribus celat: non quod etsi voluntate celaverit , Deus ignoret; sed veritatem sibi ab eo dici vult, ut veniam consequatur: si vero mente aliqua exciderint, confiteri veritatem Dei; ut cum generaliter dixit, Deus, qui nosti occulta cordis, tu scis opera mea, et delicta mea a te non sunt abscondita (Psal. LXVIII, 6), quibus veniam largiaris. Et haec utique est veritas confitentis, quam diligit Deus.

2. Eva ergo peccatum a diabolo mutuavit, Adam consensu cautionem fecit, usura posteritati crevit. Hinc est ut infans in utero matris haereditario jure constrictus ante promittat debitum, quam cautionem patris agnoscat, vel debitorem etiam genitorem. Hujus chirographi usurae sunt, illae malignissimae passiones, quibus tam majorum aetate quam parvulorum animae deprimuntur, a quibus liberari neminem posse nisi per Christum, David ipse qui se in iniquitatibus conceptum et in delictis natum esse dixit, ostendit, cum in septuagesimo primo Psalmo de persona Christi loquitur dicens, Liberabit pauperem a potente, et inopem cui non erat adjutor: id est, humanum genus a diaboli dominatu. Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. Ex usuris et iniquitatibus liberavit animas eorum (Psal. LXXI, 12-14): Christus utique Adae debitum, quod nos usuris obligaverat, solvit, cum nullis suum corpus peccatis obnoxium in patibulo crucis suspendi permisit. Ipsius enim in Psalmo vox est: Quae non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5). Quapropter ipse ex usuris et iniquitate et parvulorum liberat animas: quia, ut dicit Apostolus, Unus pro omnibus mortuus est: et iterum, Ergo omnes mortui sunt (II Cor. V, 14). Et si omnes mortui sunt, stimulo utique mortis percussi, mortui sunt; quia stimulus mortis, peccatum (I Cor. XV, 56). Dic ergo quaerenti mihi, Si peccatum parvulus nullum carnaliter natus attraxit, cur brevis dierum sorte mortis astringitur? Quia ubi peccatum non est, utique mors esse non debet: non enim me fingente, sed Apostolo praedicante dictum est, Per peccatum mors. Ac per hoc secundum errorem vestrum, iniquus Deus, ut mori parvulum patiatur non habentem peccatum per quod possit vita privari.