CAPUT II.

3. Sed ad illam fallaciam dogmatis vestri respicientes, cui jam superius responsum est, inquietis mihi: Deus mortem fecit, quia mortalem hominem fecit; peccatum autem non fecit, quia in primordio hominem prohibuit ne peccaret. Imo quid aliud dicitis, cum Deum mortem fecisse creditis, nisi et peccatum Deus fecit, ut per peccatum mors intrare posset in mundum? Quia, ut iterum iterumque est repetendum, dicente magistro Gentium, Per peccatum mors; respondetis: Absit, Deus peccatum non fecit. Ergo occasionem peccandi homini tribuit, ut opus ejus, sicut dicitis, mors homini posset contingere. Sine peccato enim mors esse non poterat; quia, velitis nolitis, Per peccatum mors.

“Nec occasionem,”

ut dicitis,

“peccandi Deus homini dedit, quo mori posset, sed mortalem fecit.”

Jam responsum est scriptum esse, Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13): et iterum, Deus creavit hominem inexterminabilem (Id. II, 23). Si ergo peccatum non fecit, nec occasionem peccandi homini dedit, quod recte dicitur; bonum mortis secundum vos, quod recte non dicitur, quomodo per malum peccati ad hominem potuit pervenire? Quid enim luci cum tenebris? aut quae pars justitiae cum iniquitate (II Cor. VI, 14)? Videte, infelices, si tamen videre potestis, quas amicitias inter Deum et diabolum faciatis, quod absit a Domino. Deum enim mortem fecisse dicitis, diabolum peccatum: si tamen vel hoc assignatis diabolo. Miscuerunt ergo opera sua, ex consensu tanquam sibi in auxilium venientes, ut hominem vita privare possent: et ideo dictum est, Per peccatum mors.

4. Jam hic advertite, imo qui sani sunt sensu advertant, quia soletis nos dicere Manichaeos, quis nostrum sit Manichaeae pestis assertor: nos, qui nihil commune luci ad tenebras dicimus; an vos qui opus lucis, ut putatis, id est, mortem, cum opere tenebrarum diabolo, id est, peccato confunditis? Nisi enim credideritis mortem et peccatum utraque esse mala, et nullius horum auctorem esse Deum, sed diabolum delinquentibus protoplastis; prorsus Manichaeos adjuvatis, imo estis similes Manichaeis . Manichaeus autem non credit, sed catholicus dicenti Paulo, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Haec est fides nostra, fatemur incunctanter peccatum in parvulis, et per peccatum mortem pertransisse in omnes homines. Et parvuli natura homines sunt. Quapropter quanti fuerint, omnes homines sunt, quibus dum contigerit mori, propter peccatum, quod in eis non actione, sed ulterina conceptione pertransiit, moriuntur. Non enim morerentur, nisi coeno peccati necarentur. Per peccatum enim, ut saepe est repetendum, mors; non sine peccato: ab morte , ne in aeternum pereant, morte Domini redimuntur. Hoc coeno peccati quo nascuntur squalidi, ut in regnum coelorum ingrediantur immaculati, immaculato per Baptismum sanguine Christi mundantur.