|
5. Audi et alterum, Dei sapientiam inquirentem, et per illam
veritatem mortalibus praedicantem: audi aliter quidem quam David
loquentem, sed non aliter prophetantem; imo unito spiritu vera
dicentem, quod Adae peccato et parvuli nascendo premantur. David
enim inquit, ut supra jam dictum est, Ecce enim in iniquitatibus
conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Iste ait in libro
Ecclesiastico: Grave jugum super filios Adam, a die exitus de
ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium
(Eccli. XL, 1). Quod est hoc grave jugum, nisi peccatum? Et
quare dictum est jugum, nisi quod ex duobus Adam et Eva veniat, vel
duorum premat et conterat colla, id est, masculi et feminae, majorum
videlicet atque minorum; quia in utroque sexu jugum sunt. Ideo et ait
generaliter. Grave jugum super filios Adam. Dicendo ergo, super
filios, aetates non discrevit vel sexus: et comparando jugum peccato,
praeter Christum, qui sicut caeteri ex usu conjugatorum natus non
est, omnes esse peccatores aequavit. Huic jugo , id est, originali
peccato revincti majores atque minores, vitium ex ipso ortu tanquam
aratrum trahimus, quamdiu sumus in mortis corpore, cujus cupiditatum
vomere proscinditur, hoc est, corrumpitur terra nostra. Propter quod
in libro Sapientiae dictum puto: Corpus autem quod corrumpitur
aggravat animam (Sap. IX, 15). A cujus jugi labore et onere,
vel aratri corruptione ut requiescat, nemo solvitur propria voluntate
et potestate, nisi ab illo juste judicante et indebite miserante, qui
ait; Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego
reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia
mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI,
28-30). Quomodo vero ad eum vocati eant, ipse ostendit,
dicens: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum
(Joan. VI, 44). Pro jugo peccati aspero et gravi, quo
carnaliter nati premuntur, vocatis tollendum super se jugum suave et
onus leve praecipit. Superius jam diximus, cur peccato jugum sit
comparatum: nunc spirituale Christi jugum et onus intelligere
debemus. Charitatem esse dico, qua jubemur diligere Deum et
proximum: quia in his duobus praeceptis tanquam in jugo, Lex omnis
pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Quid enim
suavius aut levius charitate, qua nos diligens Deus, per mortem
Filii sui, ex duobus populis, Judaeis scilicet et Gentibus,
vinculo gratiae in unitate fidei conjugavit, et fecit utraque unum?
Christi itaque jugum cervices, quas presserat peccati jugum,
suspendit, non premit, ad coelum levans: quia charitas, sine qua
nemo poterit promereri Deum, nunquam cadit (I Cor. XIII,
8), et cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8).
Ipsa est etiam et onus leve, quam qui habuerit, Deum portat, quia
charitas Deus est (I Joan. IV, 8). Ideo et Apostolus:
Glorificate, inquit, et portate Deum in corpore vestro (I Cor.
VI, 20).
6. In hac vocatione sunt et parvuli, qui assumuntur in fide
credentium, non obedientia voluntatis, sed dilectione nimia
charitatis. Propter quod in Psalmis de ipsis dictum est: Etenim non
credentes inhabitare Dominum Deum (Psal. LXVII, 19).
Super quos nisi fuerit dono gratiae, charitatis jugum suave et onus
leve Christi, requiescere a labore et onere originalis jugi non
possunt. Gravantur enim in labore et onere diversarum passionum, quas
eos in lacte positos perpeti videmus et stupemus. Vexantur enim
nonnunquam a daemonibus, diversis etiam doloribus et vulneribus
cruciantur, multisque, ut dixi, aerumnarum generibus affliguntur: et
in his omnibus cum quid patiantur, hoc dicere non possint, tamen
poenis se cruciari variis quodammodo loquuntur, cum aculeo puncti
dolorum, confusos vocum ejulatus emittunt. Quae si minime stimulo
peccati protoplastorum percussi, ex quorum peccatrice carne peccati
caro sunt, patiuntur, secundum errorem vestrum, Deus talem fecit
naturam, ut poenalibus anima passionibus convexetur, aut certe
injustus, ut innocentiam sanctam et nullius penitus erroris obnoxiam
tantis permittat urgeri periculis, et in ipsis nonnunquam vita
privari. Quod nisi eos peccati originalis causa pati credideritis,
sine dubio Deum, qui valde bona omnia fecit, arguitis. Sed absit ut
sit iniquus, inferens iram, imo justus judicia faciens (poena enim
peccati est), ut poenis plectantur, non in actu, sed ortu parvuli
peccatores. Quia, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in
delictis peperit me mater mea; et, Grave jugum super filios Adam a
die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem
omnium: non ego fingens, sed Prophetae Dei Spiritu veritatis sancto
acti dixerunt.
|
|