CAPUT IV.

7. Audi et alium athletam fortissimum per omnia diaboli flagella transeuntem, et patientia sua ejus impatientiam superantem: beatum Job dico, quid Spiritu Dei, quo probatus et fortis est factus, de humanae naturae senserit labe, etiam parvulos dicens a peccati sordibus immunes esse non posse, hosque adducendos in judicium coram Deo. Homo, inquit, natus de muliere, brevis vitae, et plenus iracundiae; et sicut flos cum floruerit, decidit; fugitque ut umbra, et non permanet. Nonne etiam hujus curam habuisti, et hunc fecisti venire in judicium coram te? Quis enim erit mundus a sorde? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita ejus super terram (Job XIV, sec. LXX). Estne aliquid dubitandum, tam clarissima auctoritate, parvulos peccati illuvie maculatos esse nascentes? Cum enim dixit, Nonne etiam hujus curam habuisti, et hunc fecisti venire in judicium coram te? statim propter judicia justissima Dei cur in judicium veniat, causam praecedentem ostendit: Quis enim, inquiens, mundus a sorde? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita ejus super terram. Id est, propter peccati sordem, quam trahit a peccante natura, qua nascitur immundus in mundo. Haec secundum Septuaginta interpretum editionem, quae ex graeco in latinum sermonem versa est, posuimus. Audite apertius ad suggillationem vestram idipsum, qualiter ex hebraeo verbo sit in latinum translatum. Quis, ait, potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Estne deinceps contentio? imo esse debet a vobis ulla contradictio? Audis de parvulo dici, Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? et adhuc dubitas Baptismum Christi per gratiam habere, quod mundet in parvulo? Nisi enim esset immundus, non diceret, Quis potest facere mundum? Sed cum addit, de immundo conceptum semine; parentum sordidatum dicit esse peccato: quorum sunt immunda semina, non conditione naturae, sed praevaricantis vitio protoplasti. Sive igitur Septuaginta ex hebraeo in graeco, sive alius similiter ex hebraeo in latino sermone, unum atque idem, etsi mutatis verbis, non tamen veritate, parvulos peccati sorde reos esse dixerunt.

8. Quae enim injustitia, sicut saepe pro diversitate propositarum a me causarum interrogavi, apud Deum, dicite, ut nulla existente causa secundum errorem vestrum, sicut supra diximus dixisse Job, parvulus brevis vitae et plenus iracundiae sit; cum quid sit ira, rationis usu omnino nesciat: vel quare ut flos decidit, fugitque ut umbra, et in vita multorum dierum sive annorum non permanet, sicut novimus multis contingere parvulis? vel cur eum ad judicium coram se venire facit, cum mandatum legis ejus non cognoverit faciendum, nec contempserit voluntatem? Haec utique secundum vos, ut dixi, injuste parvuli patiuntur a justo judice, si nulla peccati contagione tenentur obnoxii. Sed quantalibet latitudine mendaciorum vestrorum verbis muros haeresi vestrae circumquaque construatis, veritas vincit: cujus aries impulsus gratiae manibus, totum quassat et destruit, unde repugnatis et confiditis. Quia justus Dominus nihil facit, injustum, et verax non potest esse mendax. Parvuli itaque, ut dicit Apostolus, natura filii irae sunt (Ephes. II, 3), Adae scilicet parentis, sicut saepe diximus, offensione connexi. Non enim dicerentur filii irae, nisi iram, id est, peccatum primiplasti, qui peccando Deum ad iram primus in nostro genere provocavit, traherent seminati. Ideo et dictum est, Quis enim erit mundus a sorde? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita ejus super terram. Vel, sicut dictum est alio modo, tamen idem: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Ob hanc igitur solam sordem peccati, quam trahit, non de conjugii bono, sed de libidinis malo, parvulus brevis vitae et plenus iracundiae est. Decidit etiam ut flos, fugitque ut umbra, nec permanet; atque in judicium coram Domino veniet judicandus. Cui nisi Baptismi gratia per Christum subvenerit, disperiet de populo christiano: sicut lex periturum dixit parvulum de populo Judaeorum, nisi die circumcisus fuisset octavo. Scriptum est enim: Infans qui octavo die circumcisus non fuerit, disperiet anima illa de populo suo (Gen. XVII, 14). Dic igitur mihi, a quo facinore circumcisio parvulum liberat? aut quare incircumcisi de populo Dei circumciso anima peribat, si nihil unde sanaretur vel disperiret habebat? Quin potius parentibus ejus, nisi circumcisus fuisset, debuit praetendi perditio, qui usum obedientiae et liberi habebant arbitrii, et non parvulo ignoranti scientia bonum et malum. Sed esto ut parentes ob hanc negligentiam, quod scriptum non est, subeant perituri supplicia: numquid damnatis illis, si incircumcisus mortuus fuerit parvulus animae poterit interitum abolere? Deus enim locutus est, non homo, dicens, Infans qui octavo die circumcisus non fuerit, disperiet anima illa de populo suo. Narrate ergo, si potestis, Dei justitiam, in qua multum vos posse jactatis; imo totum posse naturae viribus: cur disperdat innocentiam incircumcisam, quidve circumcidi jubet, si nulla donat circumcisione delicta? Respondetis plane: Justus Deus in judicando. Hoc enim soletis quasi diligentes Deum dicere, sed ore vestro , corde autem mentientes ei. Si itaque justus Deus in judicando, rogo, dic causam incircumcisi parvuli perituri. Actualia certe nulla sunt ejus delicta. Quae enim esse poterunt octo dierum? Trahere eum originale peccatum et propter hoc damnari, credere non vis. Unde justa Dei judicia? Dic jam aperte:

“Injustus Deus et impius, ut damnet parvulum, quem damnabilis causa nulla praecessit.”

Nec enim aliud in cordis tui tenebris sentire cognosceris: si tamen incircumcisum, teste Dei lege fideli, perire parvulum credis. Aut si de vobis aliud sentiendum est, judicent orthodoxi.