CAPUT V.

9. Sed more illo vestro, veritatis videlicet luce deserti atque refelliti: Deus, inquitis, praescius operum ejus malorum quae facturus erat aetate perfecta, periturum dixit de populo suo. Itane, insane Pelagiane, Deus qui justus est in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 17), pro hujuscemodi credendus est incircumcisum parvulum judicare, ut tanquam factorem pro non factis sceleribus puniat; tempus imputet quoddam, ubi vita non vixit, ubi velle et nolle non fuit voluntatis? Absit, absit hoc apud judicem justum, qui unicuique obedienti vel contemnenti usu liberae voluntatis, reddit secundum opera sua: parvulo autem incircumciso solum pro delicto, quod est opus diaboli, quod ex Adam seminatus attraxit, et circumcisione fraudatus non caruit, hoc in parvulo Deus odit et punit: ita nunc fit et in populo christiano. Circumcisio enim illa octavi diei, figuram resurrectionis diei Salvatoris et gratiam Baptismi gestabat.

10. Vos autem, etsi parvuli baptizati non fuerint, vitam illis promittitis aeternam, quia scilicet Christi eis gratiam baptizatis nihil auferre, conferre creditis nihil. Si enim intelligeretis quare dixerit Christus, Non opus est sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12): crederetis utique, non eos sanos, sed vulneratos medico Salvatori ad stationem Baptismi sanandos offerri; nec habituros vitam, nisi ipsius qui est vita manducaverint carnem, et sanguinem biberint. Ipse enim dixit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam (Joan. VI, 54, 55). Quomodo igitur vitam regni coelorum promittitis parvulis, non renatis ex aqua et Spiritu sancto, non cibatis carne, neque potatis sanguine Christi, qui fusus est in remissionem peccatorum? Ejus enim edictum est: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non introibit in regnum coelorum (Id. III, 3). Intrare quippe in regnum coelorum non aliud est, quam vita beata vivere, quae permanet in saecula saeculorum. Ecce non baptizatus, vitali etiam cibo poculoque privatus, dividitur a regno coelorum, ubi fons viventium permanet Christus. Da mihi praeter hunc alterum locum, ubi vitae possit requies esse perennis. Primum enim locum fides Catholicorum divina auctoritate regnum credit esse coelorum, unde, ut dixi, non Baptizatus excipitur: secundum, gehennam, ubi omnis apostata vel a Christi fide alienus aeterna supplicia experietur: tertium penitus ignoramus, imo nec esse in Scripturis sanctis inveniemus . Finge, Pelagiane, locum ex officina perversi dogmatis tui, ubi alieni a Christi gratia vitam requiei et gloriae possidere parvuli possint. Dextera est justi sedentis judicis et sinistra, regnum est et gehenna, vita est et mors, justi sunt et iniqui. In dextera igitur justi sunt constituti; in sinistra, operarii iniquitatis: in regno requies baptizatorum, in gehenna poena incredulorum: vita ad laetitiam gloriae, mors ad fletum et stridorem dentium: justi in regno Patris cum Christo, iniqui in igne aeterno parato diabolo et angelis ejus. Sed haec dicens, non divisiones locorum multorum dedi, nisi duorum tantum; quoniam ad duo, regnum videlicet et gehennam, haec omnia referuntur, etiamsi plura dicantur. Dextera enim vita, justi, vel si, ut dixi, addamus, justitia, sanctitas, beatitudo, et caetera bona ad regni coelorum requiem referuntur: sinistra vero, id est, ii qui sinistrae astabunt, iniqui, mors, injustitia, dolositas, impietas, et quantalibet mala ad gehennae tormenta, ubi mors quae secunda dicitur non finitiva, sed cruciatu durabilis erit. Qui baptizatus ergo non est, in iis quae sunt regni coelorum, non potest reperiri: et si non ibi, quia vere non ibi, putasne, Pelagiane, jam sentis ubi? aut certe dic ubi.