|
11. Responde more illo solito: Dominus inquit,
|
“In domo Patris
mei mansiones multae sunt”
|
|
(Joan. XIV, 2). In his
mansionibus, suas habent vitae et refrigerii non baptizati parvuli
mansiones. Hiccine est, putas, ille tertius locus, quem fingendum
ante paululum ex officina dogmatis tui poposceram? Percutiat hoc opus
virga sua ferrea Christus, qua gentes haereditatem suam et
possessionem suam terminos terrae regit (Psal. II, 9 et 8);
qua probat vasa misericordiae suae, et reprobat contumeliae: ut si
manserit inquassatum, permittat illic susceptos vestros, quibus sine
illo vitam promittitis parvulos habitare. Dic, age, adesto
assertioni tuae, refelle meam. Mansiones istas multas, quas in
medium protulisti de thesauris Evangeliorum, certum est veritate
dicente, esse apud Deum Patrem: sed quaero abs te, utrum sint in
regno coelorum, an foris. Pater enim Deus in regno coelorum est, et
illic sunt hae utique mansiones. Si vero in regno coelorum non sunt;
ergo Pater alienus est a regno coelorum: quia, ut dixit, ubi Pater
est, ibi et multae sunt mansiones. Quid dicis, haeretice? Unum
elige e duobus cujus partis defensor existere possis. In regno est
Pater et mansiones, an extra? Si dixeris, In regno; perdidisti
locum, quem multa fabricaveras arte parvulis. Non enim intrat in
mansiones istas non baptizatus: quia qui dixit, In domo Patris mei
mansiones multae sunt; ipse dixit, Qui non renatus fuerit ex aqua et
Spiritu, non intrabit in regnum coelorum. Ecce virga fortis
Christi, quomodo comminuit opus tuum. Si autem dixeris, Foris;
attende quid respondeas Manichaeo. Aliquo enim bello secundum te
superatus ab aliquo. Pater exceptus est de regno coelorum, nec ad eum
opus Filii sui pertinet Baptismus parvulorum, nec ad Christum etiam
mansiones Patris: ac per hoc divisum est regnum eorum. Christus enim
recipit baptizatos in regnum coelorum: Pater non baptizatos in
mansiones loci sui. Ecce quales sensus impraegnata a diabolo peperit
haeresis vestra: ecce officina illa Pelagiana, sive Coelestiana, de
qua nimium docti et acutuli ad interitum processistis, qualem locum
miseris parvulis fabricavit, ut et Pater videatur regno exclusus, et
Christus a mansionibus Patris! Quid deinceps a vobis decepti facient
parvuli, quos catholica ratio sine medico Christo in mansiones Patris
vobis docentibus non sinit introire? Quibus dum absque Christo
promittitis vitam, aufertis vitam: dum sanos pollicemini , ad mortem
perducitis: dum spondetis requiem, praecipitatis in gehennam.
Mansiones igitur istae apud Patrem non sunt divisae cellulis ad
habitandum justis, sed conjuncta charitate bonorum praemia meritorum,
quae sunt in regno coelorum, quod est indivisum in possessionem unitae
concordiae deitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti: et non est
ut quoddam grande palatium, unde concludi aut excludi possit: nec
terminum habet, quomodo regnum terrae, ut ultra regnandi non habeat
potestatem. Ipse enim qui implet omnia et excedit omnia, Pater et
Filius et Spiritus sanctus, Deus unus est, omnia in omnibus, unum
potens atque omnia potens, cujus regni finis non est. Magnus enim
Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis
(Psal. XLVII, 2): et regnum ejus regnum omnium saeculorum,
et dominatio ejus in omni generatione et progenie (Psal. CXLIV,
13). In parte vero gloriae sanctorum et beatitudinis vitae aeternae
divisum a gehenna dici tantum potest, unde impii et peccatores omnisque
non baptizatus est separatus, et parti gehennae est mancipatus: Dei
autem potentia non in parte est, et in parte non est; quia et
sanctorum requiei et peccatorum damnationi ipse regnat in saecula
saeculorum.
|
|